Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et iterum: et quia conparauimus de isto mundo ad inferna pergentes animas his animabus, quae de superiori caelo ad nostra habitacula uenientes quodam modo mortuae sunt, prudenti inuestigatione rimandum est, an hoc ipsum possimus etiam in natiuitate dicere singularum, ut, quomodo, quae in ista terra nostra nascuntur animae, uel de inferno rursum meliora cupientes ad superiora ueniunt et humanum corpus adsumunt uel de melioribus locis ad nos usque descendunt, sic et ea loca, quae supra sunt in firmamento, aliae animae possideant, quae de nostris sedibus ad meliora proficiant, aliae, quae de caelestibus ad firmamentum usque delapsae sunt nec tantum fecere peccati, ut ad loca inferiora, quae incolimus, truderentur.