Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Ex quibus omnibus adprobatur, quid de resurrectione sentiat et quod omnia corpora interitura confirmet, ut simus absque corporibus, quomodo et prius fuimus, antequam crassis corporibus uestiremur. rursumque de mundorum uarietatibus disputans et uel ex angelis daemones uel ex daemonibus angelos siue homines futuros esse contestans et e contrario ex hominibus daemones et omnia ex omnibus sententiam suam tali fine confirmat: