Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
summa omnium expectatio uirorum pariter ac feminarum: \'post tantas rudes quis quem primus efferet?\' uicit maritus et totius urbis populo confluente coronatus et palmam tenens adoransque per \'singulas sescentas!\' clamantes uxoris multinubae feretrum praecedebat. quid dicimus tali mulieri? nempe illud, quod dominus Samaritanae: \'uiginti duos habuisti maritos et istum, a quo nunc sepeliris, non est tuus.\'
Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noueris, quibus incontinentibus et miseris subuenitur, sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. sufficit tibi, quod perdidisti primum uirginitatis gradum et per tertium uenisti ad secundum, id est per officium coniugale ad uiduitatis continentiam. extrema, immo abiecta ne cogites nec aliena et longe posita exempla perquiras. habes auiam, matrem, amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina et praecepta uiuendi norma uirtutum est.
si enim multae in coniugio uiuentibus adhuc uiris intellegunt illud apostoli: omnia licent, sed non omnia expediunt, et castrant se propter regna caelorum uel a secunda natiuitate post lauacrum ex consensu uel post nuptias ex ardore fidei, cur uidua, quae iudicio domini uirum habere desiuit, non illud laetabunda [*]( 9 cf. loh. 4, 18 20 *I Cor. 6, 12 ) [*](1 e om.N sepelisse KB, Ψa.c.m2 2 uicensimum K habuis(aoW. et m2)A habuisse B 3 et extremo N ut sibi B ut s.l.m2K,om. lP putabantur N 4 tantas g tantos codd. rodes KIJi 5 quis quemiV quisque D primum AIID prius g efferet K*P,Aa.c.m2 efferre D efferret (s.l.B) cet. oijais AIIa.c.,D 6 adoreasque uel adoreamque g oras B singula AIJDN singulos s sescen-. tas clamante(ea: a K)s Ka.c.m2 \'P subclamantes Kp.c.m2 succlamantes AIIDN suo clamates D sibi acclamantes g (\'singulas sescentas I\' sc. effer uel sepeli = se-chshundert Stiick jiir Sttiek!) 7 uxores KTI, Aa.c.m2 prae(e)cedebant 77, Ba.c. 8 dicemus B dominus om.N 9 uig. duos] ■ V • in ras. 5-6 litt. m2TI iste N*P,Bp.c. a in mg.K,om.*P non est bisD 11 in xpo religiosa N 12 quibus et B 13 sufficiat N prim. perd. g 15 coniugalem AIIa.r.,D 16 nec ex ne m2B 17 perquiras] perdas ex peroras D requiras N matrem et B hab. ADNB 18 et om.B et norma B 19 in coni.] coniuges N 21 et] ubi s.l.B castrat Aa.c.iraD regnum K a s.l.B,om.A 23 dei Kp.r.g diuisit Aa.c.m2 desiit g illum Aa.c.m2 laet.] et habunda D gemebunda B ) [*]( 6* )
et certe multo laboriosius est non frui eo, quod habeas, quam desiderare, quod amiseris. unde et uirginitas in eo felicior est, quod carnis incentiua non nouit, et uiduitas in illo sollicitior, quod praeteritas animo recolit uoluptates, maxime si se uirum putet perdidisse, non praemisisse, quorum alterum doloris, alterum gaudii est.
Prima hominis creatura nos doceat plures nuptias refutare. unus Adam et una Eua — immo una ex eo costa — separatur in feminam rursumque, quod diuisum fuerat, nuptiis copulatur dicente scriptura: erunt duo in carne una — non in duas nec in tres-; propter quod relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, certe non uxoribus.
quod testimonium Paulus edisserens ad Christum refert et ad ecclesiam, ut et primus Adam in carne et secundus in spiritu monogamus sit. una Eua mater cunctorum uiuentium et una ecclesia parens omnium Christianorum. sicut illam maledictus Lamech in duas diuisit uxores, sic hanc heretici in plures ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsin Iohannis synagogae magis diaboli appellandae sunt quam Christi conciliabula.
legimus in carminum libro: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus. una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. ad quam scribit idem Iohannes epistulam: senior electae dominae et filiis eius.
sed et in arcam, quam Petrus apostolus sub typo [*]( 1 Hiob 1, 21 10 cf. Gen. 2, 21-23 12 *Gen. 2, 24 *Gen. 2, 24 15 cf. I Cor. 6, 16 sqq. 18 cf. Gen. 4, 19 et 23-24 20 cf. Apoc. 2, 9 21 *Cant. 6, 7-8 26 *II Ioh. 1 27 cf. I Petr. 3, 20-21 ) [*]( 1 congemat N 3 nec II laboriosus N 4 omiseris Bp.c.m2 5 facilior AD 6 illo] eo s animo] in animo non (non exp.K,del. ifl) KP 7 put. uir. ATID 9 primi \'IaBp.c. hominum Kp.c.m2 12 carnem unam g 16 pr. et om.ç alt. et om.B 17 pr. una] sit una AIIDN cunctorum] omnium N 18 lamec B lameth I1 20 apocalypsim II -lipsin KA -Ii psi B -lypsi (P syn. DN sin. eel. 21 quam] nam N 22 et om. AIID 23 adolesc. ANB adulisc. lP quorum A 25 matris Aa.c.N lecta D genitriciiVfl sua I[J 26idemom.AD electaN 27 filius B et om.AIID arca Ap.c.W )
At patriarchae non singulas habuerunt uxores, immo et concubinas habuere quam plurimas et, ne hoc parum sit, Dauid multas et Salomon habuit innumerabiles. ludas ad Thamar quasi ad scortum ingreditur et iuxta occidentem litteram Osee propheta non solum meretrici, sed et adulterae copulatur. quod si et nobis iure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas et in exemplum Sodomae et Gomorrae ab ultima die deprehendamur uendentes et ementes, nubentes et nuptum tradentes, ut tunc sit finis coniugii, quando terminus uitae.
quodsi et post diluuium et ante diluuium uiguit illa sententia: crescite et multiplicamini et replete terram, quid ad nos, in quos fines saecu 1 orum decucurrerunt, quibus dicitur: tempus breue est et: iam securis ad radices arborum posita est, quae siluam legis et nuptiarum euangelica castitate [*](1 cf. Gen. 7, 13 2 cf. Gen. 7, 2 4 cf. Gen. 7, 2 6 cf. Gen. 8, 20 10 cf. II Reg. 5, 13 11 cf. III Reg. 11, 3 cf. Gen. 38, 6-30 12 cf. II Cor. 3, 6 cf. Os. 1, 2-3 et 3, 1 15 cf. Matth. 24, 38 18 Gen. 1,28 19 *I Cor. 10, 11 20 I Cor. 7, 29 21 *Matth. 3, 10 etc. ) [*]( 2 ux. introdu(i Ba.c.m2)xit codd.praeterKI1 3 masculina Aa.c.m2 ne] n B bisteis K uestiis Da.c.N serpentes Aa.c.m2flD serpentibusque g crocodillis Ka.c.m2N corcodrillis AWJIp.c.mZ corocodillis Kp.c.m2 cocodrillis B corcodilis IIa.c.m2 crocodilis D 4 habeat dig. II digami Ka.c.m2Ψ habe- ant NlP 5 in om.AIID uirginitas A 6 enim] namque s.l.m2B 7 uti A qui AD alter A foetibus IFP fletibus (1 eras.) A 9 at in ras. m2K, seq. ras. llitt. B ut AIID patriarcae K 10 quam KlP,om. cet. 11 salamon K habuit om.N htamar B 12 schortum K,Ψp.c. oseę (—eae A) ΑΠD profetaX prophetam (-ã D) IID prophete N 13 meretricis D etiam s et si A 14 conciditur K, lJIa.c. 15 gomurrae Aa.c.m2 egomurrae D ad ultimam diem A ultimo g 16 nuptui Da.c.ç\' ut] et AIIDIP 17 quod et si AllDIfJ 18 ista g 19 quid ex qui KP 20 decurrerunt AN deuenerunt B 21 radicem A )
olim gloria erat illum audire uersiculum: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae et: uideas filios filiorum tuorum; nunc de continentibus dicitur: qui adhaeret domino, unus spiritus est et: adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. tunc oculum pro oculo, nunc uerberanti malam praebemus et alteram. illo tempore bellatoribus dicebatur: accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; modo audit Petrus: conde gladium tuum in uagina sua; qui enim gladio percusserit, gladio morietur.
haec dicimus non separantes legem et euangelium, ut Marcion calumniatur, sed unum atque eundem suscipientes deum, qui pro uarietate temporum atque causarum principio et fini serit, ut metat, plantat, ut habeat, quod succidat, iacit fundamentum, ut aedificio consummato culmen inponat. alioquin, si ad sacramenta ueniamus et futurorum typos, non nostro arbitrio, sed apostolo disserente Agar et Sarra, montes [*]( 1 Eccle. 3, 5 2 cf. Hier. 16, 2 3 *Ezech. 24, 18 7 *Ps. 127, 3 8 Ps. 127, 6 9 I Cor. 6,17 10 Ps. 62, 9 11 cf. Ex. 21, 24 etc. Matth. 5, 38 12 cf. Matth. 5, 39 etc. 13 Ps. 44, 4 14 *Matth. 26, 52 et *Ioh. 18, 11 22 cf. Gal. 4, 21-31 ) [*]( 1 succidit TID succidet ex succedit m2A 2 amplexu B iheremias B 3 hiezeciel K ezechihel D ezechiel AIIB babil(ll Ila.r.)one ATIDB 4 pr. est om.1J1 alt. est s.l.B est inquit (d D) ATID 5 illi N duxerant N possit D 6 gloriae IIDN aud. ill. II 7 nouella (vsdcpvia èlatGw LXX)] nouelle N,ç; (-ae) nouellatio AIID 10 est spir. N pos teN post (add. e s.l.) A 12 uerberati KAa.c.,B malam KIJJ maxillam cet. in (eras.K) illo KIJi 14 tuum om.B 15 uaginam suam Kp.c.m2,AIlD uaginam g 16 percutit ç; 17 marchion KIJi marcio Aa.c.m2 19 principium Bp.c. fini serit Aa.c.m2 finis erit IIDN fine serit K*P,Ap.c.m2Ba.c. finis serit Bp.c. plantet Ap.c.m2N et plantat D 20 iaciat (at s.l.) N aedificatio Aa.c.m2IlD aedificationi Ap.c.m2g consummato saeculo AIID 21 alioqui ç; 22 diserente N; add. consideremus s sara KIIB monte K, lJia.c. mons IJip.c. uel mons 5 )
quid loquar de Thamar, quae Zaram et Phares geminos fudit infantes — in quorum natiuitate diuisa maceria duos populos separauit et ligata manus coccino conscientiam Iudaeorum iam tunc Christi passione respersit —, ac de scorto prophetico, cuius similitudo uel ecclesiam significat de gentibus congregatam uel—quod ipsi magis loco conuenit - synagogam primum adsumptam de idolatris per Abraham et Moysen, dein post adulterium et negationem saluatoris sedentem plurimo tempore sine altari, sacerdotibus ac prophetis et uiri pristini consortium praestolantem, ut, postquam subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis Israhel saluus fiat?
Quasi in breui tabella latissimos terrarum situs ostendere uolui, ut pergam ad alias quaestiunculas, quarum prima de Annae consilio est: solane perpetua maerens carpere iuuenta nec dulces natos Veneris nec praemia noris? id cinerem aut manes credis curare sepult o s? [*](1 cf. Gen. 29, 17-18 3 cf. I Reg. 1, 2 4 cf. Gen. 25, 22-23 6 cf. Gen. 38, 27-30 9 cf. Ezech. c. 16 15 cf. Rom. 11, 25-26 20 Uergil. Aen. IV 32-34 ) [*]( 1 syna DN testamenta B significat N 2 amat iacob B iacob amabat ATIDN testante D 3 faen(n eras. Ψ)nenna ΚΨ fennen(add. n s.l.m2)ae A fenen- nę(-e D) IlDB phene(n s.l.)na N 4 nos in] non (seq. ras. 1 litt.) D et Rebecca s 5 partus] pareturN 6 tamar B Zaram gesrom (hesrom B)codd.; Hieronymum \'ipsum errasse non uerisimile est 7 fares Kip Pharez s geminus D maceria N materia B macheria cet. 9 passione xpi K!JI respexit D scortu propheticū Bp.c.m2 schorto KlP 11 loco magis codd.praeterKW sinagogam AIIB 12 idolatriis DNB idololatris g abrabram K habraam B deinde A,Dp.c.m2 13 sed.-altari in mg. inf. K sedentes Aa.c.m2IJD sedente N plurimo] primo D altaris N 14 uiris pristinis B praestolantes Aax.m2Tl 15 istrahel (t eras.) K 16 fiet Ap.c.m2 erit B 18 uoluit (t exp.A) AHD nolui B 19 est om.AIlD 20 perpetuo Aa.c.m2JID merens codd. carere N carpe B uiuenta A 22 manis N )
proponis mihi gaudia nuptiarum; ego tibi opponam pyram, gladium, incendium. non tantum boni est in nuptiis, quod speramus, quantum mali, quod accidere potest et timendum est. libido transacta semper sui relinquit paenitudinem numquamque satiatur et extincta redaccenditur. usu crescit et deficit nec rationi paret, quae impetu ducitur. sed dicis: \'amplae opes et dispensatio rei familiaris egent auctoritate uiri\'. scilicet perierunt domus caelibum et, nisi cum seruulis tuis ipsa seruieris, familiae tuae imperare non poteris.