Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nunc, ut omnia prospero fine eueniant, praeter nostra, quae amisimus, non habemus, quod uictis hostibus auferamus. potentiam Romanae urbis ardens poeta describens ait: quid satis est, si Roma parum est? quod nos alio mutemus elogio: quid saluum est, si Roma perit? non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnes captorum dicere poenas, omnia caesorum percurrere nomina possim. et haec ipsa, quae dixi, periculosa sunt tam loquenti quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit nolentibus, immo nec audentibus nobis flere, quae patimur.
Responde mihi, carissima in Christo filia, inter ista nuptura. es ? quem acceptura uirum ? credo fugiturum aut pugnaturum — quid utrumque sequatur, intellegis — et pro fescennino carmine terribilis tibi rauco sonitu bucina concrepabit, ut, quas pronubas, habeas forte lugentes, ut quibus deliciis affluas, quae possessionum tuarum reditus perdidisti, quae obsessam familiolam tuam morbo et fame cernis contabescere ?
sed absit, ut de te talia sentiam, ut sinistrum quippiam suspicer de ea, quae suam animam domino consecrauit. non tam tibi quam sub tuo nomine aliis sum locutus, quae uinosae [*]( 4 Lucanus V 274 7 Uergil. Aen. VI 625-627 22 cf. I Tim. 5, 13 ) [*]( 1 occubuit ex occidit B populi Romani g 2 prospere K prospero in N ueniant KDNP praeter] pp B 3 quid AIID quondam potentiae romae r 4 ardens om.B dis(ss 7T)cribens r,Aa.c.m2ITD satis] salutis r romae F 5 quod—elogio] nos uero dicamusT nos om.B eloquio A est] esse potest/1 6 peri it r 7 sint centum r 9 ferrea uox om.F captiuorum r 10 cessorum nomina percurrere r nomina super ras. 4 litt.m2A possint N 11 et haec -aud.] in haec deuenimus mala r loquentibus N 12 nec (c del.m2)r nol. immonec] nonr audientibus TAa.r.,KllNB 13 nobis om.B flere] ferre B quod r 14 filia in xpo II 15 cedo s aut] ut Da.c. an g 16 intellige B ferscennino D fescennino nuptiali B 17 buccinaAa.r.B concrepauit Aa.c.mZ IIDN ut] aut B quas] quatenus N quas habes g pronubis IIa.c.m2 18 sorteB ut] aut *P,B (ex ait) afluasK 19 redditus g peditu N 20 cernes K de te talia ex dote alia B sinistri quipiam 77 21 dom. an. s 22 uinosae] otiosae (ociose II) AIID )
Ante annos circiter decem sanctus uir Pammachius ad me cuiusdam scidulas misit, quae Origenis JIEQV agxcdv interpretata uolumina continerent, immo uitiata, hoc magnopere postulans, ut Graecam ueritatem seruaret Latina translatio et in utramque partem, seu bene seu male dixisset ille, qui scripsit, absque interpretis patrocinio Romana lingua cognosceret. feci, ut uoluit, misique ei libros, quos cum legisset, exhorruit et recludens scrinio, ne prolati in uulgus multorum animos uulnerarent, a quodam fratre (ex iis), qui habent zelum dei sed non secundum scientiam, ad legendum rogatus ut traderet quasi statim reddituro, propter angustiam temporis fraudem non potuit suspicari.