Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
etenim Assur uenit cum illis. Mogontiacus, nobilis quondam ciuitas, capta atque subuersa est et in ecclesia multa hominum milia trucidata, Uangiones longa obsidione finiti, Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabatae extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus translatae in Germaniam, Aquitaniae Nouemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis prouinciae praeter paucas urbes cuncta populata sunt, quas et ipsas foris gladius, intus uastat fames.
non possum absque lacrimis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti episcopi Exsuperii merita praestiterunt. ipsae Hispaniae iam iamque periturae cotidie contremescunt recordantes inruptionis Cymbricae et, quicquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur. [*]( 6 Ps. 82, 9 9 Uergil. Aen. VIII 727 . ) [*](1 misericordiae -dia cet. 2 quidquid KD et om.N 3 epyreneum N pyreneum AIID pireneum B pere(piriXm2)neum K(l\' occeano A renoque P et (s.l.m2) renoque K et reno (0 s.l.m2B) ADB et h(s.l.m2)reno II et yhieno N concluditur KIfJ incl. cet. quandus B 3 uuandalus AIID wandalus N uandi- lus B 4 alani AIID gypedes KN\'P gipedes (gipides m2A)ATID cipides B herucli IID erucli (c exp.) et (eras.)A 5 alemanni B Alemani g 0 s.l.m2B puplica TID uastarunt ς 6 asur Aa.c.m2ΠΨ si!iiul(exp.)cum B mogontiacus (a s.l.K) KAlP mogontiaci N mogantiacus IID magontiacus s.l.B Mo(a)- guntiacum g 7 quaedam N 8 finiti KlJl deleti cet. 9 urbis Aa.c.m2N atrabitae KIfJ Attrebatae ç que om.B 10 moreni N tornacos KlP nemete IID nemitae (-te Ψ) ΚΨ argentoratos ΚΨ, Aa.c.m2 11 aequitaniae II eqn. AD 12 pop. sunt cuncta ç cunctę de (eras.) populate N cuncta (-te m2) populata (-te m2) B cuncta populate (-ta p.c.) A 13 in (eras.) ipsas A et (s.l.m2) intus B non] nec K 14 tholoseB ut s.l.B neexntN nonom.N 15 exsup(b 7I)erii episcopiAIID ipsaeHisp. -18 pat.] post 6 litteras euanidas: tempore pessimo. alii perierunt, alii uero, qui superesse uidentur, per momenta singula contreme( ex i m2)scunt et, quod illi semel passi sunt, isti semper timore patiuntur i1 ipsa et ispanie B hispaniae ipsae KiP 16 iam (s.l.m2) iamque B cottidiae IlJ contremiscunt Ap.c.m2IIp.r. inruptiones Aa.c.m2IID 17 cy(ciAp.c.m2)mbricae(-ce B) KN *PB,Ap.c.m2 ambricae Aa.c.rn2TlD quidquid KD illi KIlJ semper] uero II )
Cetera taceo, ne uidear de dei desperare clementia. olim a mari Pontico usque ad Alpes Iulias non erant nostra, quae nostra sunt, et per annos triginta fracto Danubii limite in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. aruerant uetustate lacrimae; praeter paucos senes omnes in captiuitate et obsidione generati non desiderabant, quam non nouerant, libertatem. quis hoc crederet, quae digno sermone historiae conprehenderent Romam in gremio suo non pro gloria sed pro salute pugnare, immo ne pugnare quidem sed auro et cuncta superlectili uitam redimere?
quod non uitio principum, qui uel religiosissimi sunt, sed scelere semibarbari accidit proditoris, qui nostris contra nos opibus armauit inimicos. aeterno quondam dedecore Romanum laborabat imperium, quod Gallis cuncta uastantibus fusoque apud Alliam exercitu Romam Brennus intrasset, nec pristinam abolere poterat ignominiam, donec et Gallias, genitale Gallorum solum, et Gallograeciam, in qua consederant occidentis orientisque uictores, suo imperio subiugasset.
Hannibal, de Hispaniae finibus orta tempestas, cum uastasset Italiam, uidit urbem nec ausus est obsidere. Pyrrhum tanta tenuit Romani nominis reuerentia, ut deletis omnibus e propinquo recederet loco nec auderet uictor aspicere, quam regum didicerat ciuitatem. et tamen pro hac iniuria — non enim dicam superbiam, quae bonos exitus habuit — alter toto orbe fugitiuus tandem Bithyniae mortem ueneno repperit, alter reuersus in patriam in suo regno [*](10 principum] sc. Arcadii et Honorii 11 proditoris] sc. Stilichonis ) [*]( 3 triginti Ip 4 aruerunt ATIDlP 5 praeter-6 libert.] multi miseri sunt, qui in obsidim(m eras.)one et captiuitate generati nec desiderant, quam nesciunt, libertatem r praeter] pp D captiu. et] captiuitatis B 6 credet g; add. stiliconem dicit II 7 quae] que II comprehendunt hystorie B conpre(e D)- hendent Aa.c.m2D con(m Z?)pre(e II)hendunt (unt in ras.II) Ap.c.m2IJB in om.B 8 gloria sua B nec N non A 9 superlectili KIJl supellectili IlD suppellectili AB suppellecti N supellectile s uita N 12 dedecore (pr. de exp. )A laborat K,lPa.c. 13 alliam Jla.c.m2 aliam Aa.c.m2D galliam KN*PB,IIp.c.ni2 italiam Ap.c.mtZ 14 brenus Aa.c.m2IlD,lPa.c. brenniusi B brinnusf intra- ret N intrauit g pot. abol. g 16 consederat K*P orientis occidentisque KN P subiugasset Ka.c.m2 -ent cet. 17 horta D ora Ka.c. tempestate Ap.c.m2\' 18 italia K pyrrum AN scribe (del.m2) pirrum B 19 ut et AIID e] et Aa.r.IlD 20 audebat g 21 superb(u N)iam KN B -bia cet.. 22 bythiniae IIDNtP bythaeniae K bit(h s./.wj2)iniae A biderine B )
nunc, ut omnia prospero fine eueniant, praeter nostra, quae amisimus, non habemus, quod uictis hostibus auferamus. potentiam Romanae urbis ardens poeta describens ait: quid satis est, si Roma parum est? quod nos alio mutemus elogio: quid saluum est, si Roma perit? non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea uox, omnes captorum dicere poenas, omnia caesorum percurrere nomina possim. et haec ipsa, quae dixi, periculosa sunt tam loquenti quam audientibus, ut ne gemitus quidem liber sit nolentibus, immo nec audentibus nobis flere, quae patimur.