Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Iacob fratrem fugiens magnis in patris domo diuitiis derelictis nudus pergit in Mesopotamiam et, ut nobis fortitudinis suae praeberet exemplum, lapide capiti subposito uidet scalam ad caelum usque subrectam et dominum innitentem super eam; per quam ascendebant angeli et descendebant, ut nec peccator desperet salutem nec iustus in sua uirtute securus sit. atque, ut multa praeteream — neque enim tempus est, ut adsumptis testimoniis omnia disseram — post annos uiginti diues dominus et pater ditior, qui dudum Iordanen in baculo transierat, cum tribus turmis [*]( s ) gregum in patriam reuertitur. apostoli toto orbe peregrini non aes in zona, non uirgam in manu, non gallicas habuere in pedibus et tamen dicere poterant: nihil habentes et omnia [*]( 6 cf. Matth. 6, 27 et Luc. 12, 25 8 cf. Matth. 6, 25. 31 et Luc. 12, 22. 29 9 Matth. 6, 34 10 cf. Gen. 28, 10-13 17 cf. Gen. c. 31 18 cf. Gen. 32,10 21 II Cor. 6,10 ) [*]( 1 fratrem] add. meum s.l.m2B in aet. non mand. carnem B in aet. carnem non mand. ATIDN 2 illa om.B 3 un. et alt.] nos B et] uel AIID 4 sal. an. C 5 perire et id contemni r perire melius est sponte dimittere B perire melius est amittere s uellimus nolumus ra.c.m2 uelimus aut nolimus N nolimus bisD est om.rD est melius est sponte dimittere 5 6 pro om.N 7 inorme N unciunculae KIJi unc(t J.JI)iolae cet. 8 addicere B 9 ergol inquit N crastina B 10 domo patris KIJi 11 deliciis B relictis N perrexit N perfugit A mesopoth. A mesopot. syrie (ex syrii) B in Mesopot. s 12 uidet ΚΨ nidit cet. 13 ad om.A porrectam B 14 per s.l.A ascendebat ANa.c. angeli et descendebant s.l.m2N nec] ne ra.c.m2A 15 di- (s eras.J7)spere(ex i m2l}t riTD,Aa.c.m2 in] de rN sec. sit] confidat r lQuts.l.m2B assumpti testimonii codd. praeter ΚΨ; add. utt (del.m2)B 17 edis- seram s annus K patre N 18 ditior s.l.m2 (in l. ras. 8 litt.) A diuitior N iordanem AIID —ne B 19 peregrinati Bp.c. 20 galicas Kp.r. calicas IJip.r. galliculas N caligas cet. )

91
possidentes et: argentum et aurum non est nobis, quod autem habemus: in nomine domini nostri Iesu Christi surge et ambula. non enim erant diuitiarum sarcina praegrauati et ideo stantes cum Helia in foramine petrae per angustias acus transire poterant et posteriora domini contemplari.

nos uero ardemus auaritia et contra pecunias disputantes auro sinum expandimus nihilque nobis satis est et illud, quod de Megarensibus dicitur, iure miseris coaptari potest: aedificant quasi semper uicturi, uiuunt quasi altera die morituri. et haec facimus, quia domini uerbis non credimus, quia aetas optata cunctis non uiciniam mortis, quae debetur mortalibus lege naturae, sed cassa spe annorum nobis spatia pollicetur. nemo enim tam fractis uiribus et sic decrepitae senectutis est, ut non se putet. unum adhuc annum esse uicturum. unde subrepit obliuio conditionis suae, ut terrenum animal et iam iamque soluendum erigatur in superbiam et animo caelum teneat.

Uerum quid ago? fracta naue de mercibus disputo. qui tenebat, de medio fit, et non intellegimus adpropinquare antichristum, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. uae praegnantibus et nutrientibus in illa die. quorum utrumque de fructibus nuptiarum est. praesentium miseriarum pauca percurram.

quod rari hucusque residemus, non nostri [*](1 *Act. 3, 6 4 cf. III Reg. 19,11—13 5 cf. Matth. 19, 24 etc. 8 cf. Tertull. Apolog. c. 39 18 cf. II Thess. 2, 7—8 19 *Matth. 24, 19 ) [*]( 1 pr. et om.N aur. et arg. AIIDN 2 hab.] add. hoc damus B, add. hoc tibi damus inmg.II,g dom. nostri IilP dom. N,om.cet. 3 Christi] add. Nazareni g 4 Elia g 5 angustias (i eras.)A angustia II 6 nos uero] plerique r in auaritia *P,Kp.c.m2Na.r. 7 sat N et ill. -8 potest] ita ut (s.l.) merito nobis dicatur illa sententia, quae de megarrensi(ex e m2)bus dicta est F 8 iure] tu N coaptare II potes N 9 uiuituri N uiuunt—10 facimus] ideo nonprouidemus in posterum praesentis [ex tes m2) uitae uolum(m del.m2)ptate detenti r uiuant Aa.c.mZIlD die altera B 10 credimus et ç; 11 uicinam lP uicina Ap.c.m2 uicinia ex uicina B 12 spe] per Ka.c.ml spe per P nobis om.l\' pollicetur Bp.c. pollicemur Ap.c.m2 enim om.r 13 fractis super ras. 3 litt.D fractus A et] nec r putet se ç; 14 esse s.l.m2K uiuiturum N unde et Bp.c.m2 et ideo JP subripit A,Bp.c. obliuionem N condicionis DN 15 suae om.r et om.N B 16 teneat celum B caecum ex caelum mlA 18 antichr. approp. ç; 19 Iesus] add. Christus s interficiat B spiritu s.l.II 21 u(super ras. 2litt. m2)trumque A est] et Aa.c.mZFlD, ras. 1 litt. B )

92
\' meriti sed domini misericordiae est. innumerabiles et ferocissimae nationes uniuersas Gallias occuparunt. quicquid inter Alpes et Pyrenaeum est, quod oceano Rhenoque concluditur, Quadus, Uandalus, Sarmata, Halani, Gypedes, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alamanni et — o lugenda res publica! — hostes Pannonii uastauerunt.

etenim Assur uenit cum illis. Mogontiacus, nobilis quondam ciuitas, capta atque subuersa est et in ecclesia multa hominum milia trucidata, Uangiones longa obsidione finiti, Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabatae extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetae, Argentoratus translatae in Germaniam, Aquitaniae Nouemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis prouinciae praeter paucas urbes cuncta populata sunt, quas et ipsas foris gladius, intus uastat fames.

non possum absque lacrimis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti episcopi Exsuperii merita praestiterunt. ipsae Hispaniae iam iamque periturae cotidie contremescunt recordantes inruptionis Cymbricae et, quicquid alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur. [*]( 6 Ps. 82, 9 9 Uergil. Aen. VIII 727 . ) [*](1 misericordiae -dia cet. 2 quidquid KD et om.N 3 epyreneum N pyreneum AIID pireneum B pere(piriXm2)neum K(l\' occeano A renoque P et (s.l.m2) renoque K et reno (0 s.l.m2B) ADB et h(s.l.m2)reno II et yhieno N concluditur KIfJ incl. cet. quandus B 3 uuandalus AIID wandalus N uandi- lus B 4 alani AIID gypedes KN\'P gipedes (gipides m2A)ATID cipides B herucli IID erucli (c exp.) et (eras.)A 5 alemanni B Alemani g 0 s.l.m2B puplica TID uastarunt ς 6 asur Aa.c.m2ΠΨ si!iiul(exp.)cum B mogontiacus (a s.l.K) KAlP mogontiaci N mogantiacus IID magontiacus s.l.B Mo(a)- guntiacum g 7 quaedam N 8 finiti KlJl deleti cet. 9 urbis Aa.c.m2N atrabitae KIfJ Attrebatae ç que om.B 10 moreni N tornacos KlP nemete IID nemitae (-te Ψ) ΚΨ argentoratos ΚΨ, Aa.c.m2 11 aequitaniae II eqn. AD 12 pop. sunt cuncta ç cunctę de (eras.) populate N cuncta (-te m2) populata (-te m2) B cuncta populate (-ta p.c.) A 13 in (eras.) ipsas A et (s.l.m2) intus B non] nec K 14 tholoseB ut s.l.B neexntN nonom.N 15 exsup(b 7I)erii episcopiAIID ipsaeHisp. -18 pat.] post 6 litteras euanidas: tempore pessimo. alii perierunt, alii uero, qui superesse uidentur, per momenta singula contreme( ex i m2)scunt et, quod illi semel passi sunt, isti semper timore patiuntur i1 ipsa et ispanie B hispaniae ipsae KiP 16 iam (s.l.m2) iamque B cottidiae IlJ contremiscunt Ap.c.m2IIp.r. inruptiones Aa.c.m2IID 17 cy(ciAp.c.m2)mbricae(-ce B) KN *PB,Ap.c.m2 ambricae Aa.c.rn2TlD quidquid KD illi KIlJ semper] uero II )

93

Cetera taceo, ne uidear de dei desperare clementia. olim a mari Pontico usque ad Alpes Iulias non erant nostra, quae nostra sunt, et per annos triginta fracto Danubii limite in mediis Romani imperii regionibus pugnabatur. aruerant uetustate lacrimae; praeter paucos senes omnes in captiuitate et obsidione generati non desiderabant, quam non nouerant, libertatem. quis hoc crederet, quae digno sermone historiae conprehenderent Romam in gremio suo non pro gloria sed pro salute pugnare, immo ne pugnare quidem sed auro et cuncta superlectili uitam redimere?