Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
proponis mihi gaudia nuptiarum; ego tibi opponam pyram, gladium, incendium. non tantum boni est in nuptiis, quod speramus, quantum mali, quod accidere potest et timendum est. libido transacta semper sui relinquit paenitudinem numquamque satiatur et extincta redaccenditur. usu crescit et deficit nec rationi paret, quae impetu ducitur. sed dicis: \'amplae opes et dispensatio rei familiaris egent auctoritate uiri\'. scilicet perierunt domus caelibum et, nisi cum seruulis tuis ipsa seruieris, familiae tuae imperare non poteris.
auia tua, mater et amita nonne auctoritatis pristinae honorisque maioris sunt, dum eas et tota prouincia et ecclesiarum principes suscipiunt? ergo milites et peregrinantes sine uxoribus sua hospitiola non regunt et nec inuitant ad conuiuia nec inuitantur? quasi non possis probatae aetatis habere famulos uel libertos, in quorum nutrita es manibus, qui praesint domui, qui ad publicum respondeant, tributa persoluant, qui te suspiciant ut patronam, diligant ut alumnam, uenerentur ut sanctam.
quaere primum [*]( 2 Uergil. Aen. IV 548-552 24 cf. Matth. 6, 33 ) [*]( 3 onera N abicis lP 5 talami B 7 feretrales ex feretales m2II fera et alis N 8 sychaeo N sycheo Kp.c.m2TI sicheo cet. Sychaei uel Sichaei g 9 gladium (add.s.l. et ml, aut m2K)KlP gladium et cet. 10 est s.l.m2B inest (n eras.)A seperamus Ka.r. separamur IJ1 11 accedere ATlBa.c.,D est om.B lib. transacta] illis, qui tunc habuerint finem luxoriae, quando uitae, transacta libido r 12 plenitudinem Dp.c. numq. sat.] numquam extinguitur numquamque saciatur B numquam quia Ila.r. numquam s saciantur (n eras.) A 13 pr. et] sed B remaccenditur (m eras.) JP sed accenditur Aa.c.m2D reaccen- ditur rp.r.Ap.c.m2IJp.r.B accendituriV defecitFAa.c.mZ ratione FAa.c.m2 14 dices rlf amplae] add. nobis s.l.(del.) D et s.l.rrt2A,om.TlD dispensatione IID 15 auctoritatem(m eras.) II domos Aa.c.m2D 17 honoreque B 15 eis Tla.e.D prou. et eccl.] ecclesia etS 19 suspiciunt D 20 et om.N 22 alt. qui] uel AIID,om.N B 23 suspiciant D\'P suscipiant cet. matronam Kp.c.m2Bp.c. 24 uenerantur II )
Caue, ne iungaris adulescentibus, ne his adhaereas, propter quas apostolus concedit secunda matrimonia, et sustineas in media tranquillitate naufragium. si Timotheo dicitur: adulescentiores uiduas deuita et iterum: anus ut matres, adulescentulas ut sorores cum omni castitate, quare tu me non audias commonentem ? fuge personas, in quibus potest malae conuersationis esse suspicio, nec paratum habeas illud e triuio: \'sufficit mihi conscientia mea; non curo, quid loquantur homines\'.