Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

luxuriosus filius totam prodegerat substantiam et procul a patre uix porcorum cibis inediam sustentabat. reuertitur ad parentem, immolatur ei uitulus saginatus, stolam accipit et anulum, ut Christi recipiat uestimentum, quod dudum polluerat, et audire mereatur: candida sint semper uest i menta tua receptoque signaculo dei proclamet ad dominum: pat e r, peccaui in caelum et in te et reconciliatus osculo dicat ad eum: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccauerit, et iniquitas iniqui non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit.

unumquemque rndicat, sicut inuenerit, nec praeterita considerat sed praesentia, si tamen uetera crimina nouella conuersione mutentur. septies cadet iustus et resurget. si cadit, quomodo iustus, si iustusquomodo cadit ? sed iusti uocabulum non amittit, qui per paenitentiam semper resurgit. et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si conuertatur ad paenitentiam, peccata donantur. cui plus dimittitur, plus diligit. meretrix lacrimis pedes saluatoris lauat et crine detergit et in typum ecclesiae de gentibus congregatae meretur audire: dimittuntur tibi peccata tua. pharisaei iustitia perit superbia et publicani humilitas confessione [*]( 3 cf. Luc. 15,11—32 7 *Eccle. 9, 8 9 *Luc. 15,18 et 21 cf. Luc. 15,20 10 Ps. 4, 7 11 *Ezech. 33, 12 16 Prou. 24, 16 19 cf. Matth. 18, 21-22 20 cf. Luc. 7, 47 21 cf. Luc. 7, 37—38 23 *Luc. 7, 48 cf. Luc. 18, 10-14 ) [*]( 1 adpropinquabit I,Bp.c.rn2 3 copulatur Nt luxoriosus J,Ia.c.m2 4 prodigerat JIp.c.,Ba.c.m2,Nt inaediamOJI inedia tp.r. 5 sustentabatur t patrem JIB saginatur B 6 accepit J I recepit B ut Christi s.l.m2B Christi s.l.m2I,om.J receptat ex receptetm2B 7 mereatur (atur in ras.m2) B mereretur (retur in ras.m2l)ID meretur J semper s.l.m2N 8 que s.l.m2I, om.J 9 pater bis B (corr.) alt. in GJI coram DNtB alt. et s.l.I reconciliatur (sic) ex reconciliata B 10 dicit D 11 domini D 12 liberabit tB -uit cet. 13 eum B in om.DB 14 iud. deus g 16 cadet J,Ia.c.m2 -dit cet. (cf. ad p. 68,17) 17 et] sed G resurget JNt,Ia.c.m2 -git cet. 17 et 18 cadet J,Ia.c.m2 19 resurget Ja.c.Ia.c.m2 set septuagies septies in mg.m2B sed et JINt septuages (sic) et G 23 farisaei G 24 et om.G puplicani DN )

67
saluatur.

per Hieremiam contestatur deus: ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum aduersus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitaui, ut facerem ei. et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem et ut plantem illud. si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat uocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei.

statimque infert: ecce ego fingo contra uos malum et cogito contra uos cogitationem. reuertatur unusquisque a uia sua mala et dirigite uias uestras et studia uestra. qui dixerunt: desperauimus; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque prauitatem cordis sui mali faciem u s. Symeon iustus loquitur in euangelio: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum, in ruinam uidelicet peccatorum et in resurrectionem eorum, qui agunt paenitentiam.