Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nec haec dicentes adulamur uitiis, sed auctoritatem sequimur scripturarum, quod [*]() [*](12 *Hiob 1, 1 14 *Luc. 1, 6 17 Matth. 5, 48 20 *Hiob 1, 1 23 cf. Luc. 1,6 25 cf. Matth. 5, 48 ) [*]( 3 odii D 5 habitant B 6 incentiua scripsi uita 93uit(cB)ia eet. 7 sobulem D finis J.932) fine fuerit om.A 9 et in cog. om.AD 11 nolo s.US,om.Ø sancto uiro $p.r. de] e AD 12 est om.B ilie homo AD uerus et S\' 14 zacaria B passim helisabeth (-t D)DØR Elizabeth g autem omAD 15 ambulant s 17 querela Dp.r.B quaerella 93 18 et omAD 19 posse om AD 21 emendatiorem (-c-D) AD et s.l.m258,om.AD 22 et de uitiis s correptionem D atque om.93 uirtutis 93,$p.c. 23 quae] quod AD helisabeth (-t D) DØB Elizabeth g 25 sed et AD ) [*]( 3 )

36
nullus homo absque peccato et conclusit deus omnes sub peccato, ut omnibus misereatur, absque eo solo, qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius. unde et per Salomonem dicitur, quod serpentis uestigia non inueniantur in petra. et ipse de se dominus: ecce, inquit, uenit princeps mundi istius et nihil in me inuenit, id est sui operis suique uestigii.

ob hanc causam iubetur nobis, ne exprobremus homini reuertenti a peccatis suis et ne abominemur Aegyptium, quia et ipsi quondam in Aegypto fuimus et de luto ac lateribus Pharaoni extruximus ciuitates et quia captiui ducti sumus in Babylonem lege peccati, quod in membris nostris morabatur. cumque uideretur extrema desperatio, immo aperta confessio omnem hominem diaboli laqueis inretiri, conuersus in se apostolus, immo homo, sub cuius persona apostolus loquitur, agit gratias saluatori, quod redemptus sit sanguine eius et sordes in baptismate deposuerit et nouum Christi adsumpserit uestimentum et mortuo uetere homine natus sit homo nouus, qui dicat: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratias ago deo per Iesum Christum, dominum nos t r u m, qui me de corpore mortis liberauit.

quodsi cui non uidetur sub persona sua hoc apostolum de aliis dicere, exponat, quomodo Danihel, quem iustum fuisse nouimus, quasi de se dicat, cum pro aliis deprecetur: peccauimus, inique fecimus, iniuste gessimus, inpie egimus et recessimus ac [*]( 1 cf. Gal. 3, 22 et Rom. 11, 32 2 *Esai. 53, 9 4 cf. Prou. 30, 19 5 *Ioh. 14,30 8 cf. Deut. 23,7 9 cf. Ex. 1,11—14 10 cf. IV Reg. 24,14—16 11 cf. Rom. 7,23 17 *Rom. 7,24—25 22 cf. Dan. 6, 22 23 *Dan. 3,29-31 ) [*]( 1 homo sit g et] sed 58 2 ut -3 fecit in mg. inf.$omnium 93 solo om.S3 3 inu. est dol. g 6 huius AD 7 uestigia <P causa B nee s 8 reuertente A abhom. (-tur A) codd. 9 qui AD latere AD 10 ciu. extr. s abstruimus s fuimus B babilonem B bal(l eras.)billonem A ces (del.) 11 de lege B moratur )84> 12 disper. A confessio B 13 inriteri s inretiti B 14 loquebatur AD 15 eius om. s salu (del.) eius 95 baptismatis <P —smo AD disposuerit s 16 ueteri s 17 ego s.l.m2A liberauit (corr.mZA) codd. 18 grato ago deo] gratia di (dni A)AD 20 corporis morte Ssp.c.$B mortis corpore D 21 apostolus g 22 daniel B dic D 23 deprecatur AD iniusta fi 24 ac] et 93 declimabimus s )

37
declinauimus a mandatis tuis et iudiciis et non obaudiuimus seruos tuos prophetas, qui locuti sunt in nomine tuo ad reges nostros et principes et patres et ad omnem populum terrae. tibi, domine, iustitia, nobis autem confusio.

illud quoque, quod in tricesimo primo psalmo dicitur: peccatum meum cognitum tibi feci et iniquitatem meam non abscondi. dixi: confitebor aduersum me iniustitiam meam domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei. pro hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, non Dauid et iusto uiro et — ut simpliciter loquar — prophetae, cuius uerba narrantur, sed peccatori congruit. cumque iustus sub persona paenitentis talia profudisset, a deo meretur audire: intellegere te faciam et docebo te in uia hac, in qua ambulabis; confirmabo super te oculos meos.

in tricesimo quoque septimo psalmo, cuius titulus est: in commemorationem, ut doceat nos semper peccatorum nostrorum memores esse debere et agere paenitentiam, tale quid legimus: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. quoniam iniquitates meae eleuatae sunt super caput meum, quasi onus graue adgrauatae sunt super me. cor- 25 ruptae sunt et putruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. adflictus sum et incuruatus sum nimis.

totus hic apostoli locus et in superioribus et in consequentibus, immo omnis epistula eius ad Romanos [*]( 8 *Ps. 31, 5—6 16 *Ps. 31, 8 19 *Ps. 37, 1 21 *Ps. 37, 4—7 ) [*]( 1 et iudiciis tuis g alt. et om. Φ 2 audiuimus AD 5 et ad s.i.0 ad B 6 iusticia tua B 7 tri(e $)censimo 93$trincensimo (utrumque n eras.)A 8 iniustitiam$10 aduersus B 12 hac 95 orauit codd. tepore B 15 ad deum 93 16 intellege B 17 in quam s qua D quam A 18 meos om.B tricensimo A tricisimo 99,19 commemoratione Dp.r. 20 deberet (teras.) et A 23 caput—24 super om.B 24 grauatae ADffia.c. 25 cicatri(ce s.l.)s me s a facie ins. meae om.93$26 curuatus g 27 nimis] usque in (ad D) finem AD totus —p. 38, 1 nimiis bis B apost. loc.] apostolicus D,B (utroque loco) apostolusA in (s.l.) superi(o s.l.)bus$28 conseq. sensus B (utroqueloeo) )

38
nimiis obscuritatibus inuoluta est et, si uoluero cuncta disserere, nequaquam mihi unus liber, sed multa et magna scribenda erunt uolumina.

Quare apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit epistula:optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis et propinquis meis iuxta carnem, qui sunt Israhelitae, quorum adoptio et gloria et testamenta et legislatio et cultus et repromissiones, quorum patres, ex quibus est Christus iuxta carnem, qui est super om-

nia deus benedictus in saecula, amen2 — Re uera ualida quaestio, quomodo apostolus, qui supra dixerat: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?et rursum: confido autem, quia neque mors neque uita neque angeli neque principatus neque praesentia neque futura neque fortitudines neque excelsa neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate dei, quam habemus in Christo Iesu, domino nostro, nunc sub iureiurando confirmet et dicat: ueritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in spiritu sancto, quoniam tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo; optabam enim anathema esse ipse a Christo pro fratribus meis et propinquis iuxta carnem et reliqua.