Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et laudauit dominus uilicum siue dispensatorem iniquitatis, quod prudenter fecerit: quia filii saeculi huius prudentiores sunt-filiis lucis in generatione sua. et ego dico uobis: facite uobis amicos de iniquo mamona, ut, quando defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula. qui fidelis est in paruo, et in multis fidelis est et, qui in minimo iniquus est, et in multis iniquus erit.
si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod uerum est, quis uobis credet? et si in alieno fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? nemo seruus potest duobus dominis seruire. aut enim unum habebit odio et alterum diliget aut unum audiet et alterum contemnet. non potestis deo seruire et mamonae. audiebant autem haec omnia pharisaei, qui erant auari, et subsannabant illum.