Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

iniquus autem mamona non Hebraeorum, sed Syrorum lingua diuitiae nuncupantur, quod de iniquitate collectae sint. si ergo iniquitas bene dispensata uertitur in iustitiam, quanto magis sermo diuinus, in quo nulla est iniquitas, qui et apostolis creditus est, si bene fuerit dispensatus, dispensatores suos leuabit in caelum! quam ob rem sequitur: qui fidelis est in minimo, hoc est in carnalibus, et multis fidelis erit, id est in spiritalibus. quiauteminparuoiniquus est, ut non det fratribus ad utendum, quod a deo pro omnibus est creatum, iste et in spiritali pecunia diuidenda iniquus erit, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam domini diuidat.

\'sin autem\', inquit, \'carnales diuitias, quae labuntur, non bene dispensetis, ueras aeternasque diuitias doctrinae dei quis credet uobis ? et si in his, quae aliena sunt — alienum est autem nobis omne, quod saeculi est — infideles fuistis, ea, quae uestra sunt et proprie homini deputata, quis uobis credere poterit ?\' unde corripit auaritiam et dicit eum, qui amat pecuniam, deum amare non posse. igitur et apostolis, si uelint amare deum, esse pecunias contemnendas.