Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sic ergo de quattuor euangelistis solus Mattheus posuit: Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curauit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut inpleretur, quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo beneis conplacuit anima mea. ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit. non contendet neque clamabit neque audiet quisquam in plateis uocem eius. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, donec eiciat ad uictoriam iudicium; et in nomine eius gentes spera bunt.
pro quo in Esaia iuxta septuaginta interpretes sic scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. non [*](1 cf. Ioh. 1, 29 etc. et Luc. 1,41-45 3 Matth. 12, 20 10 *Matth. 12, 15-21 24 *Esai. 42,1-4 ) [*]( 1 eremo C pr. et om.A etiam C saltu et 58 salutet G salutarit et DCB salutauerit et A 2 nuntiaret 95; seq. -11 - capitula B 3 significat 83 arund. GCB 6hesaiaBisaiaCisaiAa.c.m2 ad(sB)sump(p om.G)sitGℬB assumit C adsumi (add. t s.l.m2)A 7 esaye B isaiae C 8 hebreicum Da.c.m2 hebreacum C theodotio G58 -tion D -cion AB tehodotion C simm(m A)ach(c GB)usque GA1SB 9 quatuor GCB 10 secessit 83CB 13 faceret A adimplereturs35 14 eseiam G isaiam 830 15 electi B bene] mihi A 16 anima meae maeae G animae meae 83 p.c.m2B 17 nunt(c)iauit GB,A%$Da.cm2 18 contendit Aa.c.m2$i 19 arund. C 21 fumigatis B 23 isaia C 24 sic om.G)8 25 dilectus D suscipit Aa.c.m2B suscipiam C 27 profert Aa.c.D clamauit GD,Aa.c.m2 )
ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, conplacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris uox eius. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet; in ueritate educet iudicium. non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae expectabunt.
ex quo apparet Mattheum euangelistam non ueteris interpretationis auctoritate constrictum dimisisse Hebraicam ueritatem, sed quasi Hebraeum ex Hebraeis et in domini lege doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. si enim sic accipiendum est, ut septuaginta interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intellegimus esse conpletum, quod de Iacob et de Israhele scriptum est ?
quod beatum Mattheum non solum in hoc testimonio, sed et in alio fecisse legimus: ex Aegypto uocaui filium meum, pro quo Septuaginta transtulerunt: ex Aegypto uocauit filios suos. quod utique, nisi sequamur Hebraicam ueritatem, ad dominum saluatorem non pertinere manifestum [*]( 7 *Esai. 42, 1-4 18 cf. Phil. 3, 5 21 *Esai. 42, 1 25 Matth. 2,15. Os. 11,1 26 *Os .11,1 ) [*]( 1 neque A uox] uxor B 2 arund. C fractam AD teret GA 4 profert DCB 10 profert Aa.c.m2D clamauit G,Aa.c.m2 11 nec AD neque C 12 cassatum B 13 et om.B extingSB 14 educit 83 docet B iudicium tuum A non-15 iud. om.G 18 hebraeicam G hebr(a)eam AC 19 ex om.SQB et om.AD lege domini C ea 93p.c.m2C a (eras.A)cet. 23 hesu G ihm A alt. de om.B 24 israhele G israhel cet. 25 et s.l.9$,om.B etiam C alio loco ADC et exA 27 uocabitZ) uocaui laa.c.g suos] eius g hebream A )