Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et iterum: tunc, si quis uobis dixerit: \'ecce hic Christus aut illic\', nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. ecce praedixi uobis. si ergo dixerint uobis: \'ecce in deserto est\', nolite exire, \'ecce in penetralibus', nolite credere. sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et aduentus filii hominis.
ac deinde: tunc apparebit signum filii hominis in caelo et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli cum uirtute multa et maiestate. et mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summo caelorum usque ad terminos eorum.
rursumque de antichristo loquitur ad Iudaeos: ego ueni in nomine patris mei et non credidistis mihi. si alius uenerit in nomine suo, illum [*]( 3 Matth. 24, 15—17 8 *Matth. 24, 23-27 18 *Matth. 24, 30—31 25 *Ioh. 5, 43_ ) [*](1 ingloriam.293 prostante B qui B consumationem B 2mundi om.0 futura] uentura g uenturus] uentura sint$3 abhom. aQDB 4 daniele Ø(?)B danihelo Ap.c.m2 6 fugiunt ex fugient 58 7 descendet s discendit 93 descendant ç 8 suo s 10 pseudoxpo <f>a.c. 11 seudoprophetae 0 12 ut s.l.<P 15 est om.AD penetrabilibus ADB penetrabilis if> 16 fulgor AØ,5sa.c. exiit 58 exiet ØB 17 parit 93 18 hominis filii s fili AD ac -19 filii hom. om.B 19 fili AD in caelo -20 hominis s./.m2ℬ,om.Φ 20 hominis om.B 21 caeli om.AD 22 mittit 93$mitte B turba s 25 locutus B )
cui errori medetur apostolus et exponit, quae ante aduentum antichristi debeant praestolari, ut, cum illa facta uiderint, tunc sciant antichristum, id est hominem peccati et filium perditionis, qui aduersatur et extollitur super omne, quod dicitur deus aut quod colitur, et qui in templo dei sedeat, esse uenturum.
n i s i, inquit, uenerit discessio primum — quod Graece dicitur ajzoovaoia, ut omnes gentes, quae Romano imperio subiacent, recedant ab eis — et reuelatus fuerit id est ostensus, quem omnium prophetarum uerba praenuntiant — homo peccati — in quo fons omnium peccatorum est — et filius perditionis — id est diaboli; ipse est enim uniuersorum perditio —, qui aduersatur Christo et ideo uocatur antichristus, e t extollitur super omne, quod dicitur deus, ut cunctarum gentium deos siue omnem probatam et ueram religionem suo calcet pede et in templo dei — uel Hierosolymis, ut quidam putant, uel in ecclesia, ut uerius arbitramur- sederit ostendens se, tam quam ipse sit Christus et filius dei.
nisi, inquit, ante Romanum imperium fuerit desolatum et antichristus praecesserit, Christus non ueniet, qui ideo ita uenturus est, ut [*]( 9 *II Thess. 2, 4 12 *II Thess. 2, 3 18 cf. II Thess. 2, 4 ) [*]( 1 thesal. ^193$tessal. B animas s 2 somnum 93$3 aliorum s aesaie A<$esaye B isaiae 33 danielis ØB danihel A 4 pronuntia(n s.l.)tia s 5 ut orn.AD 7 xpi (del.) antichristi 33 Christi s ut] et s 8 cum om.A homini B 10 super] sp B supra s pr. quod] quo A 11 et qui A5SDB qui et s ita ut s templum s 12 dissentio B greci s 13 romana Φ. subiaceant SBa.c. 14 fuerit homo peccati AD 15 que s quae 93 omnia s praen. s pron. codd., sed ct.l. 4 16 est om.B 17 diabuli )ss 19 supra B ut s.l.s et AD 20 siue omnium SSa.c. siue omnium siue omnem ØB prob. omnem s prob.] prauam 93$relig. -22 putant om.B 21 uel in ℬΦ hierusolimis AℬΦ 22 in s.l.s e(e)cclesia ut (ex ecclesiam$)93$23 se s.l.<P se esse AD 24 fuerit rom. ante imp. AD fuerit Rom. imp. ante s antixpo s 25 ita om.%3$ )
nec uult aperte dicere Romanum imperium destruendum, quod ipsi, qui imperant, aeternum putant. unde secundum Apocalypsin Iohannis in fronte purpuratae meretricis scriptum est nomen blasphemiae, id est \'Romae aeternae\'. si enim aperte audacterque dixisset: \'non ueniet antichristus, nisi prius Romanum deleatur imperium\', iusta causa persecutionis in orientem tunc ecclesiam consurgere uidebatur.
Quodque sequitur: iam enim mysterium iniquitatis operatur, tantum ut, qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat, et tunc reuelabitur ille iniquus, hunc habet sensum: multis malis atque peccatis, quibus Nero, inpurissimus Caesarum, mundum premit, antichristi parturitur aduentus et, quod ille operaturus est postea, in isto ex parte conpletur, tantum ut Romanum imperium, quod nunc uniuersas gentes tenet, recedat et de medio fiat.
et tunc antichnstus ueniet, fons iniquitatis, quem dominus Iesus interf i c i e t spiritu oris sui, diuina uidelicet potestate et suae maiestatis imperio, cuius iussisse fecisse est, non in exercitus multitudine, non in robore militum, non in angelorum auxilio, sed, statim ut ille aduenerit, interficietur antichristus.