Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
unde a diebus praedicationis eius regnum caelorum uim patitur, ut, qui homo natus est, angelus esse desideret et terrenum animal caeleste quaerat habitaculum. lex enim et prophetae usque ad Iohannem prophetauerunt, non quod Iohannes prophetarum sit finis et legis, sed ille, qui Iohannis testimonio praedicatus est.
Iohannes autem secundum mysterium, quod in Malachia scriptum est, ipse est Helias, qui uenturus est, non quo eadem anima, ut heretici suspicantur, et in Helia et in Iohanne fuerit, sed quod eandem habuerit sancti spiritus gratiam zona cinctus ut Helias, uiuens in heremo ut Helias, persecutionem passus ab Herodiade, ut ille sustinuit ab Iezabel, ut, quomodo Helias secundi praecursor aduentus est, ita Iohannes uenturum in carne dominum saluatorem non solum [*]( 2 Matth. 3,14 5 cf. Matth. 11, 11 7 cf. Matth. 5,19 9 quidam] sc. Origenes et Origenistae 11 Matth. 3, 2 12 cf. Matth. 11, 12 15 cf. Matth. 11, 13 et Luc. 16, 16 16 cf. Rom. 10, 4 18 cf. Mal. 4, 5 Matth. 11,14 21 cf. Matth. 3, 4; Marc. 1, 6 et IV Reg. 1, 8 22 cf. Matth. 14, 1-11 et III Reg. 19, 2-3.. ) [*]( 1 peccatum Ap.c.D 2 prophetalem AftDB accessit B cui] qui C 3 uaptiziauerit G praesumtione G praesumptionis C 4 maiori GAD oboedientiaeSB serui g 6 se 93p.r.B sed cet. 7 in coelis qui g 9 stertenti Aa.c.m2 sternentis D 11 prius ADC refertur Aa.c.m2D 12 adpropinquabit AfBB ; 15 prophetarunt C 16 quo 93 17 est om.A 18 malachi G malchia C pr. est exp.A elias Da.c.m2C 19 qaodADCB ut] quo Ssa.c. 20 elia CB eadem G,Aa.c.m2 21 alias utroqueloco C in her. uiuens 93 eremo C heremum G 22 Helias] seq. ras. 5litt.A herode A ipse ADC 23 hiezabel 93 h(i s.l.)ezauel G elias C secundi] seq. ras. 2 lilt.A 24 deum AC )
Quid significet, quod in Mattheo scriptum est: harundinem qu as s at am non co nf r ing et et linum f umigans non extinguet. — Ad cuius expositionem loci totum, quod Mattheus de Esaia propheta adsumpsit, testimonium ponendum est et ipsius uerba Esaiae iuxta septuaginta interpretes ipsumque Hebraicum, cui Theodotio, Aquila Symmachusque consentiunt.
sic ergo de quattuor euangelistis solus Mattheus posuit: Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curauit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut inpleretur, quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo beneis conplacuit anima mea. ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit. non contendet neque clamabit neque audiet quisquam in plateis uocem eius. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, donec eiciat ad uictoriam iudicium; et in nomine eius gentes spera bunt.
pro quo in Esaia iuxta septuaginta interpretes sic scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. non [*](1 cf. Ioh. 1, 29 etc. et Luc. 1,41-45 3 Matth. 12, 20 10 *Matth. 12, 15-21 24 *Esai. 42,1-4 ) [*]( 1 eremo C pr. et om.A etiam C saltu et 58 salutet G salutarit et DCB salutauerit et A 2 nuntiaret 95; seq. -11 - capitula B 3 significat 83 arund. GCB 6hesaiaBisaiaCisaiAa.c.m2 ad(sB)sump(p om.G)sitGℬB assumit C adsumi (add. t s.l.m2)A 7 esaye B isaiae C 8 hebreicum Da.c.m2 hebreacum C theodotio G58 -tion D -cion AB tehodotion C simm(m A)ach(c GB)usque GA1SB 9 quatuor GCB 10 secessit 83CB 13 faceret A adimplereturs35 14 eseiam G isaiam 830 15 electi B bene] mihi A 16 anima meae maeae G animae meae 83 p.c.m2B 17 nunt(c)iauit GB,A%$Da.cm2 18 contendit Aa.c.m2$i 19 arund. C 21 fumigatis B 23 isaia C 24 sic om.G)8 25 dilectus D suscipit Aa.c.m2B suscipiam C 27 profert Aa.c.D clamauit GD,Aa.c.m2 )
ecce puer meus, suscipiam eum, electus meus, conplacuit sibi in illo anima mea. dedi spiritum meum super eum; iudicium gentibus proferet. non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris uox eius. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet; in ueritate educet iudicium. non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae expectabunt.
ex quo apparet Mattheum euangelistam non ueteris interpretationis auctoritate constrictum dimisisse Hebraicam ueritatem, sed quasi Hebraeum ex Hebraeis et in domini lege doctissimum ea gentibus protulisse, quae in Hebraeo legerat. si enim sic accipiendum est, ut septuaginta interpretes ediderunt: Iacob puer meus, suscipiam eum; Israhel electus meus, suscepit eum anima mea, quomodo in Iesu intellegimus esse conpletum, quod de Iacob et de Israhele scriptum est ?
quod beatum Mattheum non solum in hoc testimonio, sed et in alio fecisse legimus: ex Aegypto uocaui filium meum, pro quo Septuaginta transtulerunt: ex Aegypto uocauit filios suos. quod utique, nisi sequamur Hebraicam ueritatem, ad dominum saluatorem non pertinere manifestum [*]( 7 *Esai. 42, 1-4 18 cf. Phil. 3, 5 21 *Esai. 42, 1 25 Matth. 2,15. Os. 11,1 26 *Os .11,1 ) [*]( 1 neque A uox] uxor B 2 arund. C fractam AD teret GA 4 profert DCB 10 profert Aa.c.m2D clamauit G,Aa.c.m2 11 nec AD neque C 12 cassatum B 13 et om.B extingSB 14 educit 83 docet B iudicium tuum A non-15 iud. om.G 18 hebraeicam G hebr(a)eam AC 19 ex om.SQB et om.AD lege domini C ea 93p.c.m2C a (eras.A)cet. 23 hesu G ihm A alt. de om.B 24 israhele G israhel cet. 25 et s.l.9$,om.B etiam C alio loco ADC et exA 27 uocabitZ) uocaui laa.c.g suos] eius g hebream A )
rursumque, quod apud Hebraeos legitur: et in lege eius sperabuntinsulae, Mattheus sensum potius quam uerba interpretans pro lege et insulis nomen posuit et gentes. et hoc non solum in praesenti loco, sed, ubicumque de ueteri instrumento euangelistae et apostoli testimonia protulerunt, diligentius obseruandum est non eos uerba secutos esse, sed sensum et, ubi Septuaginta ab Hebraico discrepant, Hebraeum sensum suis expressisse sermonibus.
puer igitur dei omnipotentis iuxta dispensationem carnis adsumptae, qua ad nos mittitur, saluator est appellatus. ad quem et in alio loco dicit pater: m agnum tibi est uocari i puerum meum, ut congreges tribus Iacob. hic est uinea Sorech, quae interpretatur\'electa\', hic filius amantissimus, in quo sibi conplacuit anima dei, non quo deus animam habeat, sed quod in anima omnis dei monstretur affectus. et non mirum, si in deo anima nominetur, cum uniuersa humani corporis membra secundum leges tropologiae et diuersas intellegentias habere dicatur.
posuit quoque spiritum suum super eum, spiritum sapientiae et intellegentiae, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis et timoris dei, qui in specie columbae [*]( 1 *Os. 11, 2 3 *Esai. 42, 4 9 *Esai. 42, 4 17 *Esai. 49, 6 19 cf. Esai. 5, 1—7. Onom. s. 33, 24; 50, 24 20 cf. Matth. 12, 18 25 cf. Esai. 11, 2-3 26 cf. Matth. 3,16 etc. ) [*]( 1 bahalimGSB bhalimD 2 autem] autS3 ads. 33 ass. (assumto G) cet. 4 in terram G in terra D inter (r eras.) A 5 errorem Aa.r.D iudicium B 6 finitum C 7 in] inter G 8 praetermittit C 12 strumento AD 13 secutus B 14 ab] ad Aa.c.m2B 16 adsumtae G assumptae DCB qua] quod AD 17 in s.l.G 18 tibi] ubi B greges B 19 hoc ex hec m2A haec g uinea Ap.c.m2 sorec C qui B 20 hic GB hic est eet. filius meus amant. A alt. quo G quod cet. 21 deus] ipse 95a.c.m2 monstratur faa.c. 22 dno 93 cum in uniuersa A 23 membra] mensa B tropholo(o ex e A)giae(e B) AB 26 scientiae] sapientiae C et pietatis om.G dei G(cf. LXX) domini cet. )
non contendet sicut agnus ductus ad uictimam, non contendet in subuersione audientium. neque clamabit iuxta illud, quod Paulus apostolus scribit: omnis clamor et ira et amaritudo auferatur a uobis. non clam a b i t, quia Israhel non fecit iudicium, sed clamorem. neque audiet quisquam in plateis siue foris uocem eius. omnis enim gloria filiae regis ab intus et arta et angusta uia est, quae ducit ad uitam. unde in plateis uox illius non audietur, in quibus confidenter agit sapientia latam spatiosamque uiam non ingrediens, sed arguens atque condemnans.
unde et illis, qui foris erant, non sua uoce, sed per parabolas loquebatur: harundinem, inquit, quassatam non confringet siue, ut Septuaginta transtulerunt. calamum fractum non conteret. calamus fractus, qui fuit ante uocalis et in laudes domini concinebat, appellandus est Israhel, qui quondam inpegit in angularem lapidem et cecidit super eum fractusque in illo est; propterea dicitur de eo: increpa, domine, bestias calami [*]( 2 *Ioh. 1, 33 3 Matth. 12, 18 5 Ps. 71, 2 6 *loh. 5, 22 8 Matth. 12,19 cf. Esai. 53,7 et Act. 8,32 9 Matth. 12,19 cf. II Tim. 2,14 10 *Eph. 4, 31 11 Esai. 42, 2 12 *Matth. 12, 19 cf. Esai. 42, 2 14 *Ps. 44, 14 cf. Matth. 7, 14 16 cf. Matth. 7, 13 18 cf. Marc. 4, 11 etc. 19 Matth. 12, 20 20 *Esai. 42, 3 23 cf. Esai. 28, 16 etc. 24 *Ps. 67, 31 ) [*]( 1 discendit 83 et] add. in (eras.) G iohanne G 2se s l.m2A,om.D uiderit B 3 uen.] discendentem 93 in eum C super eum 4 iudicium tuum A etom.SSB 5 legimus om.C tuum om.C scontenditS3 ductus est codd.praeterGIQ 9 contendit A contend93 ciamauit GA 11 clamauitA 13 platheis B 15 unde] add. et A (exp.)SBB 16 audietur (e eras.) G auditur cet.; add.,sed eras. in quibus uox illius non audietur G in om.58 lata D non latamC 18 illis scripsi in hisGADB hisSBC per om.A 19 arund. GC,9aa.c. 21 antea ADC in otn.A 22 continebat Aa.c.m2C concinnabat B qm93 quoniam g )
purissima Iordanis fluenta contemnens reuersusque mente in Aegyptum et desiderans caenosam ac palustrem regionem peponesque et caepe et alia et cucumes ollasque Aegyptiarum carnium rectissime per Esaiam appellatur calamus fractus, cui qui inniti uoluerit, pertundetur manus eius. qui enim post aduentum domini saluatoris euangelicae interpretationis spiritum derelinquens in Iudaicae litterae morte requiescit, istius cuncta opera uulnerantur.
1inum quoque fumigans non extinguet, populum de gentibus congregatum, qui extincto legis naturalis ardore fumi amarissimi et qui noxius oculis est tenebrosaeque caliginis inuoluebatur erroribus. quem non solum non restinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parua scintilla et paene moriente maxima suscitauit incendia ita, ut totus orbis arderet igne domini saluatoris, quem uenit mittere super terram et in omnibus ardere desiderat.
secundum tropologiam quid nobis uidetur de hoc loco, in commentariolis Matthei breuiter adnotauimus. iste autem, qui harundinem quassatam non confregit et linum fumigans non extinxit, iudicium quoque perduxit ad uictoriam, cuius iudicia uera sunt, iustificata in semet ipsis, ut [*]( 1 cf. Ios. 16, 8 sec. cod. Alex. et Onom. s. 26, 9 4 cf. Num. 11, 5 et Ex. 16, 3 6 cf. Esai. 42, 3 cf. Esai. 36, 6 8 cf. II Cor. 3, 6 9 Esai. 42,3 Matth. 12, 20 10 cf. Ps. 105, 47 11 cf. Prou. 10, 26 15 cf. Luc. 12, 49 17 cf. Hieron. comm. in Matthi 12, 20 18 cf. Esai. 42, 3 et Matthi la, 20 19 cf. Matth. 12, 20 20 cf. Ps. 18,10 cf. Ps. 50, 6 ) [*]( 1 hiesu 6?S3 torren apelJatur B canae canne B cannae g 2 cont. fl. iord. ADC iordannis G contempnens 93 B 4 coen. ADC cen. B p*eponesque A coepę D cepe GCB 5 halia ex halea m2 (sol. allia m2)A halea D allia CB cucumesG (c/. Neue - Wagener 13 273) cocumeres Aa.c.m2D cucumeres cet. recentissime (s.Z. etrectissime m2)A 6isaiamSSB uolerit A pertunditur$sp.c.m2 perturdetur (exp.,s.l. perforetur m2)A 9 cunta C 10 gent.] add. nonA(exp.)D 11 extinctus ex extinctummSJL 12 que sJ.83 13 alt. non om.B re(s s.Z.m2)tincxit A estinxit C extinxit 83B redegit ex rediit m2A redigits3 e] est D*t(corr. in e m2)A,om.B 14suscitabitDp.c. 15 orbis om.B ardere B 16 trophologiam AB quid ex quod m2A quicquid D 17 uidere- turSBp.c.B com(n D)mentariis AD adnotabimus Dp.c. 18 anind. 83CB ras. 3 liit. (s.l. con m2) fregit A confringet B 19 extincxit A istinxit Ga.c.m2 iud. quoque perd. om.G )
et in nomine eius gentes sperabunt siue in lege eius sperabunt insulae. quo modo enim insulae turbine flatuque uentorum et crebris tempestatibus feriuntur quidem, sed non subuertuntur in exemplum euangelicae domus, quae super petram robusta mole fundata est, ita et ecclesiae, quae sperant in lege et in nomine domini saluatoris, loquuntur per Esaiam: ego ciuitas firma, ciuitas, quae obpugnatur.
Quem sensum habeat, quod in euangelista Mattheo scriptum est: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum. quae est sui abnegatio aut quomodo, qui sequitur saluatorem, se ipsum negat? — De quo in tertio commentariorum eiusdem Matthei libro ita breuiter locutus sum: qui deponit ueterem hominem cum operibus eius, negat se ipsum dicens: \'uiuo autem non ego, uiuit uero in me Christus\', tollitque crucem suam et mundo crucifigitur. cui autem mundus crucifixus est, sequitur dominum crucifixum.
quibus nunc haec addere possumus: postquam ostendit discipulis suis, quod oporteret eum ire Hierusalem et multa pati a sacerdotibus et scribis et principibus sacerdotum et occidi, adsumens eum Petrus coepit [*](1 cf. *Esai. 42, 4 4 Matth. 6, 10 5 Matth. 12, 21 6 *Esai. 42, 4 8 cf. Matth. 7, 24 etc. 11 *Esai. 27, 3 14 *Matth. 16, 24 17 Hieron. comm. in Matth. 16, 24 cf. Eph. 4, 22 19 *Gal. 2, 20 20 cf. Matth. 16, 24 21 cf. Matth. 16, 24 etc. 23 *Matth. 16, 21-23 ) [*]( 1 dum ADC iudicaret 95B -rit G 2 nullius quoque A 5 alt, et Otn.O 7 uent.] uentuC ets.Z.93 8 sed] etAB 9quiB supraC petram(m exp.)A robustam B mole ex ole m2\'A 10 qui B sperabuntB s*perant39 superata alt. in om.G 11 esayam B isaiam 93a.c.C 12 qui B quae non D opp. GC 13 habet Ga.c. ht SB 14 uenire post me C semet C 15 qui seq.] quis sequens Ap.c.m2 salu.] add. si m2A abnegat g 16 commentariolo 58 17 sum loc(qSS)utus 83B 18 eius] suis AC,om.D 19 iam non g 22 haecotn.C 23 suis om.CB 24 oportet D ire] in ADC et om.ADC )
unde illo pro timore correpto loquebatur ad omnes \'discipulos\' siue conuocauit turbam cum discipulis suis, ut Marcus posuit, aut iuxta Lucam dicebat ad cunctos: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. cuius exhortationis hic sensus est: non est delicata in deum et secura confessio. qui in me credit, debet suum sanguinem fundere. qui enim perdiderit animam suam in praesenti, lucri eam faciet in futuro. cottidie credens in Christo tollit crucem suam et negat se ipsum. qui inpudicus fuit, uersus ad castitatem temperantia luxuriam negat; qui formidolosus et timidus, adsumpto robore fortitudinis priorem esse se nescit. iniquus, si sequatur iustitiam, negat iniquitatem; stultus, si Christum confiteatur dei uirtutem deique sapientiam, negat stultitiam.