Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sm autem illud obicitur, quomodo eadem Maria, quae prius uiderat dominum resurgentem, postea ad sepulchrum eius flere referatur, hoc dicendum est, quod et sola et cum altera siue cum aliis mulieribus memor beneficiorum, quae in se dominus contulerat, ad sepulchrum eius frequenter cucurrerit, et nunc adorauerit, quem uidebat, nunc fleuerit, quem quaerebat absentem, licet quidam duas Marias Magdalenas de eodem uico Magdalo fuisse contendant et alteram esse, quae in Matheo eum uiderit resurgentem, alteram, quae in Iohanne eum quaerebat absentem.

quattuor autem fuisse Marias in euangeliis legimus: unam matrem domini saluatoris, alteram materteram eius, quae appellata est Maria Cleopae, tertiam Mariam, matrem Iacobi et Ioseph, quartam Mariam Magdalenen, licet alii matrem Iacobi et Ioseph materteram eius fuisse contendant.

nonnulli, ut se liberent quaestione, in Marco uolunt unam esse de Mariis, sed non additum cognomen Magdalenae, et ex superfluo scriptorum inoleuisse uitio, quod primum euangelista non scripserit. nobis autem simplex uidetur et aperta responsio: sanctas feminas Christi absentiam non ferentes per totam noctem non semel nec bis, sed crebro ad sepulchrum domini cucurrisse, praesertim cum terrae motus et saxa disrupta et sol fugiens et rerum natura turbata et - quod his maius est — desiderium saluatoris somnum ruperit feminarum.