Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quomodo iuxta Matheum uespere sabbati Maria Magdalene uidit dominum resurgentem et Iohannes euangelista refert mane una sabbati eam iuxta sepulchrum flere ?— Una sabbati dies dominica intellegenda est, quia omnis ebdomada in sabbatum et in primam et secundam et tertiam et quartam et quintam et sextam sabbati diuiditur, quam ethnici idolorum et elementorum nominibus appellant. denique et apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparatur, in una sabbati praecepit congregandam.
nec putandum est Matheum et Iohannem diuersa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis et gallorum cantus, diuersis appellasse nominibus — Matheus enim scribit \'uespere sabbati\', id est sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta apparuisse dominum Mariae Magdalenae et apparuisse uespere sabbati inlucescentis in unam sabbati se ipsum interpretans, quid dixisset \'uespere sabbati\', id est adpropinquante iam luce sequentis diei — et Iohannem non absolute dixisse: una autem sabbati uenit Maria Magdalene mane ad sepulchrum, sed addidisse: cum adhuc essent tenebrae, eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis et gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium.
mihique uidetur euangelista Matheus, qui euangelium Hebraico sermone conscripsit, non tam \'uespere dixisse quam \'sero\' et eum, qui interpretatus est, uerbi ambiguitate deceptum non \'sero\' interpretatum [*]( 1 cf. Matth. 28,1 2 cf. Ioh. 20, 1 et 11 7 cf. I Cor. 16, 1-2 11 cf. Matth. 28,1 16 *Ioh. 20, 1 a ) [*]( 1 quomodo—p. 483, 24 femin. om.B (in mg.m2: questio [III minus est) mariae if> magdalenae ΠϐΦ 2 et bt(= beatus)iohannes II eam mane una sabbati g 3 pr. unam$eum II sepulcrum DC saepius 4 omnes if> ebdomadas ΠϐΦ ebdomatas Aa.c.w2 (num ebdomas?) alt. in s.l.ϐ,om.Φ 5 et in sec. AJJ et in (exp.) tert. II tert. et om.D quart. et om.D 6 ex ex et m2A 7 et om.C 8 praeparabatur DC unam D praecipit A congreganda II 10 noctis scilicet g 11 uesperi 93p.c.m2 non sero A 12 magna] mane if> 14 inlucescenti II inluciscentis (-cesc-Am2) A%3$inluciscente D in unam] una A se] sed D quid-sabb.] uespere sabb. cum dixisset D 15 luce ex lucis A sequentes C 16 iohanne Φ una Π autem om. Π 17 mariae if> magdalenae ΠϐΦ 18 addidisset II ten. essent II 19 eiusdem] et idem D 20 et] atque DC 21 euangelicum Φ ebraico Φ hebreo AD 22 sera 93$ 23 interpr.—p. 483, 2 sero om.C )
sm autem illud obicitur, quomodo eadem Maria, quae prius uiderat dominum resurgentem, postea ad sepulchrum eius flere referatur, hoc dicendum est, quod et sola et cum altera siue cum aliis mulieribus memor beneficiorum, quae in se dominus contulerat, ad sepulchrum eius frequenter cucurrerit, et nunc adorauerit, quem uidebat, nunc fleuerit, quem quaerebat absentem, licet quidam duas Marias Magdalenas de eodem uico Magdalo fuisse contendant et alteram esse, quae in Matheo eum uiderit resurgentem, alteram, quae in Iohanne eum quaerebat absentem.
quattuor autem fuisse Marias in euangeliis legimus: unam matrem domini saluatoris, alteram materteram eius, quae appellata est Maria Cleopae, tertiam Mariam, matrem Iacobi et Ioseph, quartam Mariam Magdalenen, licet alii matrem Iacobi et Ioseph materteram eius fuisse contendant.
nonnulli, ut se liberent quaestione, in Marco uolunt unam esse de Mariis, sed non additum cognomen Magdalenae, et ex superfluo scriptorum inoleuisse uitio, quod primum euangelista non scripserit. nobis autem simplex uidetur et aperta responsio: sanctas feminas Christi absentiam non ferentes per totam noctem non semel nec bis, sed crebro ad sepulchrum domini cucurrisse, praesertim cum terrae motus et saxa disrupta et sol fugiens et rerum natura turbata et - quod his maius est — desiderium saluatoris somnum ruperit feminarum.
Quomodo iuxta Matheum Maria Magdalene uespere sabbati cum altera Maria aduoluta pcdibus saluatoris secundum Iohannem[*]( 5 cf. Matth. 28, 9-10 6 cf. Ioh. 20, 11 14 cf. Ioh. 19, 25 15 cf. Matth. 27, 56. Marc. 15, 40 25 cf. Matth. 28, 9 )[*]( 1 uesperi ms et om.S\' 2 uesperam D 3 uenisse 77 et ex ut m2A quae DC saltem DO 6 feratur 71 7 se s.l.A 8 cucurrerat II concurrerit m 9 uiderat D tunc A 10 de] ex A magdala II contendat ITa.c.m2Ø — dunt D 11 uiderint s 12 iohannem A quaer. abs.] querentem abs. s 14 est] sit A mariae II,om.D cleophae C tertia maria s 15 mariam s.l.Il Iose g magdalenen D -nam C -nae ΑΠϐΦ 16 alii] aliam fi aliam mariam S3 iacob s lose g materteram] mater if> 17 un. uol. ϐΦ 18 cogn. om.A mlgdalene AØ etom.ms ex sup.] haec superflue A 19 inobliuissae s quid s primum in A 20 autem] hoc s aperto s 22 terra s 23 pr. et om.A dirupta 83$diruta II quid$24 his om.IT ruperit ex reperit s repperit C superit D 25 mariae II mariam maria (m ma- ria exp.) A magdalenae ΠϐΦ—na Bp.c.m2 26 sit ed. salu. cum s )[*]( 31* )
error mulieris cum pietate sociatus est; pietas in eo erat, quod desiderabat eum, cuius nouerat maiestatem, error in illo, quod dicebat: tulerunt dominum de monumento et nescimus, ubi posuerunt eum. denique, cum Petrus et Iohannes introeuntes sepulchrum uidissent linteamina separata et sudarium, quo caput domini fuerat inuolutum, seorsum positum et resurrexisse crederent, cuius corpus non inuenerant in sepulchro, Maria stabat ad monumentum foris plorans.
cumque se inclinasset, uidit duos angelos in albis sedentes in loco monumenti ad caput et pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu, ut sub tanta custodiae dignitate non crederet ab hominibus potuisse furari, qui ministris angelis seruabatur. dicuntque ei angeli, quos cernebat: mulier, quid ploras? secundum illud, quod dominus loquitur ad matrem: quid mihi et tibi est, mulier? nondum uenit hora mea, ut ex eo, quod appellauerunt mulierem, arguerent frustra plorantem et dicerent: quid ploras?
in tantum autem Maria Magdalene obstupefacta torpuerat et fidem miraculis territa [*]( 1 *Ioh. 20,17 6 *Ioh. 20, 2 12 Ioh. 20, 2 17 Ioh. 20,11 18 Ioh. 20,12 19 Ioh. 20,12 22 Ioh. 20,13 24 Ioh. 2, 4 26 Ioh. 20, 13 ) [*]( 1 una] au D,om.C , audierit g 2 que in ras.m2B audierat A 3 et] add. cum (eras.) s 4 reuersam C uersa A ob desiderio (-ium C) DC 5 lap. cum quo D monim. s 6 fuer. claus. IIC clusum 58ØB symonem 5SD 7 ad om.B 8 dom. in mg.<& dom. meum II 9 monu(ex i)m. s nescio 580 10 mulierum llerat om.TI in] de II illo] eo DC 12quoD 13 nesc.—eum] ceteraDC nescio ΠϐΦΒ eums.l.s 14 in (del. ϐ) sepulchrum Αϐ 15 quod ϐΦ 16et]utDB 17forasD 22queom.C eiom.77 quos cern. om.A 231ocutus est B loquebatur g 25 ex om.g appellarunt D 27 magdalenae ΠϐDΦ— na Bp.c.m2 stupefactaD et] ut A iiaellp.r.B territam 33 B terram A )