Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

igitur et tu, quia paucos non habes filios, habe plurimos; fac tibi amicos de iniquo mamona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. pulchreque dixit \'de iniquo\'; omnes enim diuitiae de iniquitate descendunt et, nisi alter perdiderit, alter non potest inuenire. unde illa uulgata sententia mihi uidetur esse uerissima: \'diues aut iniquus aut iniqui heres\'. quod cum legis doctor audisset et ferre non posset, quia habebat diuitias multas, conuersus dominus ad discipulos ait: quam difficile, qui diuites sunt, intrare possunt in reg n a caelorum!

non dixit \'inpossibile\', sed \'difficile\', licet\' exemplum posuerit inpossibilitatis: facilius camelus per foramen acus transire. poterit quam diues in re g na caelorum. hoc autem non tam difficile est, quam inpossibile; numquam enim fieri potest, ut camelus transeat per foramen acus. numquam igitur diues intrare poterit regna caelorum ? sed camelus tortuosus et curuus est et graui sarcina praegrauatur; et nos ergo, quando prauas ingredimur semitas et rectam uiam dimittimus et oneramur mundi diuitiis siue pondere delictorum, regnum dei [*]( 1 cf. Esai. 6, 6—7 2 cf. Rom. 12,21 3 cf. Luc. 6,28 4 cf. Matth. 5,45 5 cf. Luc. 16, 9 11 *Marc. 10, 23; *Luc. 18, 24 14 *Matth. 19, 24 ) [*]( » 1 ut] et A altari a] altario II,Bp.r. seraphi B-phim Ap.c.m2II perlatus A prophetaD 2ut]etZ> 3 patr. nostrum g 4 solum s orire s sup. iust. et iniust.] super bonos et malos D,33 (add. et pluit super iustos et iniustos) iustos in ras. m2B 5 non habes] non habens ΠΦ,ϐ in mg. m2 habe scripsi habeto B habes cet., om.ς 6 mammona Ap.c.m2IIB pulchre qui$pulchre B pulcre D 7 discendunt Aa.c.m2ϐΦ 8 unde et D sententiam (m eras.) Ø,om,D 9 pr. aut] autem g iniq; heres D iniqui eres II iniqui heredis (ex-des m2) A heres iniqui B; add. es D 10 doctores audissent Ap.c.m2 et s.l. s non posset om.D possent Ap.c.m2 qui IID,Øp,r. habebant A habeat s multo diu. A 12 qui-poss.] est diuites intrare B possunt ex possita 13 regnum 33 14 fac. est D camelum ADB 15 poterit] posse Ap.c.m2B, om.D diues] diuitem Ap.c.m2 diuitem intrare DB 16 regnum cael. S3$ regn cael. B regnum dei D 17 per for. ac. transeatII 18 numquam] num D poterat7I;add. in AB,33s.Z. regnum s 19 camelos s camelus ergo A graue sarcine s praegrauatus n pergrauabitur s 20 uiam domini B domini uiam g 21 honeramur A s B sine II )

477
ingredi non ualemus.