Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quomodo perfectus esse quis possit et quomodo uiuere debeat uidua, quae sine liberis derelicta est. — Hoc idem et in euangelio legis doctor interrogat: magister, quid faciens uitam aeternam possidebo? cui respondit dominus: mandata nosti? dicit illi: quae? Iesus autem dixit: non homicidium facies, non adulterium, [*](2 cf. I Cor. 2, 13 3 cf. I Cor. 1, 19 4 cf. Ps. 41, 8 6 cf. Ps. 107,5 7 cf. Esai. 5, 6 8 cf. Ioel 3,18 9 cf. IV Reg. 2,19—22 10 Matth. 5, 13 11 cf. Leu. 2, 13 13 cf. Luc. 10,18 14 cf. Esai. 53, 2-3 17 *Ps. 80,11 20 *Matt,h. 19,16—21 et *Luc. 18,18—22 ) [*](1 liber A superbe g 3 distruct. saw district. D 4 conparantes AB abysus Aa.c.,D (ea: abusus) abysum D euangelicaD euangeliiA 5 cathar. AB suor. et apost. B 6 peruenit D 8 ac] et A 9 uersus ç eliseus 83a.c.m2 helyseus II Elisaeus g sterilis II sterelis W 11 olusculum B 12 fulgure (-rae A) Aa.c.m2I7 13 quem 83 uelut II fulgor ΑϐΦ cadente Aa.c.m2 cadentes W 14 meum saa.c. s respice 33 speciem g 15 respondeo D 16 non om.W ex fide D 17 et ego adimplebo (impl. g) DBg illudj add. incipit liber ad edibia 93 expl prefatio. incipit liber s ad eande responsio. XVII (omnia del. m2) B 18 interrogas (in mg-m2B) quomodo DB 19 derel. om.A et om.g 20 faciendo II 21 resp.] dicit A dom.] ihs ϐΦ 22 dicit—dixit] et subiunxit D ille fPB 23 fxcis na c.m2 )
itaque et ego tibi domini nostri respondebo sermonibus: si uis esse perfecta et tollere crucem tuam et sequi dominum saluatorem et imitari Petrum dicentem: ecce nos omnia nostra dimisimus et secuti.sumus te, uade et uende omnia tua, quae habes, et da pauperibus et sequere saluatorem. non dixit:\' da filiis, da fratribus, da propin quis\' — quos etiam si haberes, iure his dominus praeferretur — sed \'da pauperibus\', immo da Christo, qui in pauperibus pascitur, qui, cum diues esset, pro nobis pauper factus est, qui loquitur in tricesimo nono psalmo: ego autem mendicus sum et pauper, dominus sollicitus est pro me.