Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
mysterium dixit, ut adtentiorêS faceret auditores de resurrectione plenius disserturus. dormitio autem mortem istam, quae communis est omnium, significat. unde rectissime posuit, quod omnes dormiamus, id est moriamur, sicut supra dixerat: quomodo in A dam omnes moriuntur, sic in Christo omnes uiuificantur.
cumergo omnes morituri sint, audite sacramenta, quae dico: omnes quidem moriemur, sed non omnes inmutabimur. canet enim tuba — haud dubium, quin angelus septimus — et mortui resurgent incorrupti. si autem incorrupti erunt mortui, quomodo non inmutabuntur, cum incorruptio ipsa mutatio sit ? sed hic commutatio, qua Paulus mutandus et sancti sunt, glorificatio intellegitur. incorruptio autem idcirco communis est omnium, quia in eo miserabiliores erunt peccatores, ut ad tormenta perpetui sint i et non mortali et corruptibili corpore dissoluantur.
legimus in eadem I,epistula apostolo disserente sacratam diuersitatem resurrectionis non in natura corporum, sed in uarietate gloriae, dum alii resurgunt ad poenas perpetuas, alii ad gloriam sempiternam: alia autem caro uolatilium, alia piscium, alia iumentorum et corpora caelestia et corpora terrena. s i c, inquit, erit et resurrectio mortuorum.
Icui sententiae magis adquiescit ecclesia, ut omnes commune morte moriamur et non omnes mutemur in gloria iuxta illud, quod Danihel scribit: multi dormientes in terrae puluere resurgent, alii in uitam aeternam, alii in [*]( 6 *I Cor. 15, 22 8 *I Cor. 15, 51-52 19 *I Cor. 15, 39—40 22 *I Cor. 15, 42 25 *Dan. 12, 2 ) [*]( 1 uobis dico B resurgemus uel dormiemus r 2 autem omMA,s.l.D dixerit r attentos g 5 posuit] possunt ex posunt m2A omnis 2XAC dormiemur (sic) x moriemur r sicut s.l.t 6 dixit C sic et g 7 uiuificabuntur DCB 8 quidem] add. dormiemus id est x 10 haut A aud Ba.c. chaut xD quia A 12 inmo(u m2)tabimur t cum in incorruptia (o s.l.) B inmutatio B 13 como(um2)tatio t mutatio B 14 estom. t 17 aposto (u2l)li 91A deserenter 19 autem] enim DCB 20 caro] add. pro %,A (exp.) pr. alia] add. autem x 21 terrestria x 22 erit om.t 23 cuius A adquieuerit r omnis2l,Aa.c.mS omnium r commone (communi m2) x communi C comuni B 24 gloriam rCB,Ap.c.m2 illut U,Aa.c.m2,om.τ daniel xB 26 uitam 21A gloriam in uitam r gloriam cet.- )
quae cum ita se habeant, et sic intellecta sint nobis: eorum tantum commutationem suscipere, qui resurgent in gloriam, peccatorum autem et infidelium, qui mortui appellantur et resurgent incorrupti, nequaquam commutationem, sed poenas perpetuas esse dicendas.
Transeamus ad secundam lectionem, quae ita fertur in plerisque codicibus: non quidem omnes dormiemus, omnes autem inmuta b imur. ex qua nonnulli adserunt multos uiuos in corporibus repperiendos et, si non dormiant omnes, non omnes esse morituros, si autem non moriantur omnes, non omnes resurrecturos. resurgere enim proprie dicitur, qui prius moriendo cecidit.
unde et Paulum uolunt scribere in prima ad Thessalonicenses epistula: nos, qui uiuimus, qui residui erimus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormiunt, quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli, in tuba dei descendet de caelo et mortui in Christo resurgent primum, deinde nos, qui uiuimus, qui residui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obuiam domino in aerem et sic semper cum domino erimus u s.
et ex his dictis probare conantur Paulum et, qui cum eo scribebant epistulam, putasse se non esse morituros, sed repperiendos die consummationis in corpore. quod si uerum est, errauit Paulus et [*]( 9 *I Cor. 15, 51 15 *I Thess. 4, 14-16 ) [*]( 1 opproprium U,A. (obprobium m2) qui-semp. del. B, ponunt post 8 lectionem 21A 2 pr. resurgunt %A oppr. et coni. sempiternam C obproprium Sl,Aa.c.m2 alt. resurgunt r 3 aet. gl.] gl. sempiternam r qua] quam DC sunt om:r commo(u m2)tabuntur T 4 intellegenda sint (n s.l.m2) x a nobis DCB tamen T 5 susc. qui om.A resurgunt C surgent A 8 lect.] cf. adnot. adl. 1 qua r 11 repp. tyA rep. cet. 12 pr. omnes]add. in nomine in mg. m2 A 13 dicitur om.7: primus C moriendo id x 14 paulus uoluit B th(h s.l.A)es- salonicensis 2L4 tesalonicenses B 16 eos om.z 17 dormierunt CB 18 et in uoce DB et uoce C et in tuba TCB descendit D,Ba.c.m2 discendit r diCe m2A)scendens 91A 19 res. in xpo x primi B 22 pr. dom.] xpo B xpo dno r in aera C,om,7: 23 pr. et om.D probare om,7: conatur 2L4 apostolum Paulum g eo s.l,B. 24 epla D sed] se Ap.c. repp.$IA rep. cet. 25 in die g paul. err. r J )
unde corrigit eos secundam epistulam scribens: rogamus uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, ut non cito mente moueamini nec terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini. ne quis uos seducat ullo modo, quoniam, nisi discessio uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur super omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostendens se, tamquam sit deus. non meministis, quod, cum apud uos essem adhuc, haec dicebam uobis?
quibus dictis hoc agit, ut eos reuocet ab errore, ne putent diem adpropinquare iudicii et id, quod scripserat: nos, qui uiuimus, qui residui sumus in aduentu domini, non praeueniemus eos, qui dormierunt, aliter intellegant, quam intellegi uoluit ipse, qui scripsit. neque enim fieri potest, ut, qui ad Timotheum scripserat: ego iam delibor et tempus resolutionis meae instat, putaret se in carne perpetuum et numquam esse moriturum et de uita terrena statim ad regna caelestia transiturum, praesertim cum ad Romanos scribens eadem dixerit: quis me liberabit de corpore mortis [*]( 6 *II Thess. 2, 1-5 20 *I Thess. 4, 14 24 II Tim. 4, 6 28 Rom. 7, 24 ) [*]( 1 extim. D est (s.l.m2) deceptusr 2 falsum esse C ad(p 2I)probabit 2Iz 3 thessalonicensis 21,Aa,c.m2 thesalonicenses B 5 alt. est om,\'t corregit 9It, Aa.c.m2 6 rogo DB 7 nostri omSHA nostram] nostri g 8 mou. mente DC mou. auestro sensu B 9nec] neque B 11 per nos missam B 12 discensioWAC dissensio D,B (post uenerit ex dissessio) 14 et s.l.m2A 21 aduentum A 23 intelligi ex intelligere m2B ille B enim om.1: 24 thimoteum B ego enim C delebor 51,Aa.e.m2 25 se] et se B perp. om.CB 26 pr. et om.B terr. ista r 27 cum et DB 28 libera.uit %D,Aa.c. )
qui haec dicebat, utique nouerat se esse moriturum. melius est igitur spiritaliter sentire, quod scriptum est, et dormitionem in praesenti loco non mortem accipere, per quam anima a corpore separatur, sed peccatum post fidem et offensam dei dormitionemque post baptismum, de qua et ad Corinthios loquebatur: ideo inter uos multi infirmi sunt et dormiunt plurimi et in alio loco: ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt; qui cum mortui sint, non sunt perpetua morte perituri, quia non mortali crimine continentur, sed leui modicoque peccato.
quod et alius sanctus uitare cupiens loquebatur: ne forte obdormiam in morte. est enim somnus peccati, qui ducit ad mortem, et est alia delicti dormitio, quae morte non stringitur. qui ergo uixerit ea uita, quae dicit: \'ego sum uita\' — etenim. uita nostra abscondita est cum Christo in deo —, et numquam ab ea fuerit separatus nec ad mortem usque peccauerit, iste de uiuentibus et semper uiuentibus esse dicitur, de quibus et -saluator in euangelio Iohannis mystico sermone testatur: qui credit in me, non morietur in aeternum.
unde et apostolus domini sui calcans uestigia ea docuit discipulos, I quae didicit a magistro. omnes itaque non dormiemus. qui enim omni I custodia seruat cor suum et ad Christi praecepta uigilat mandatique I eius memor est dicentis: uigilate, quia nescitis, qua hora fur ueniat, et in alio loco: ne dederis somnum I [*]( 1 *II Cor. 5, 6 2 *II Cor. 5, 8 8 *I Cor. 11, 30 9 I Cor. 15, 18 13*Ps. 12,4 14 cf. Prou. 12, 28 16 cf. Ioh. U, 25; 14, 6 *Col. 3, 3 20 loh. 11, 26 23 cf. Prou. 4, 23 25 *Matth. 24, 42 (43) 26 *Prou. 6, 4—5 ) [*]( 1 corintios B-theos ra.c.m2 2 deo DCB exire ex exhibere A 3 esse] praesentes (add, esse s.l.m2) B 4 nou. ut. C se esse] esse (add. se s.l.m2)x spiritualiter B 5 et om.C dormitationem T 6 per quam] qua r animam A 8 et omM.A corintheos T chorintios B ideo et x et ideo g inter .om. T 10 et om-B 11 in mortali; 14 morte] mortem xD 15 delicta C stringetur r 16 dicit ex ducitur r 17 domino r nequaquam r 18 fuerit ab ea t fueris D morte D 19 de-dic. ponit post 20 Ioh. T et semp. uiu. om-B dicetur DCB 21 credidit r mor.] add. et omnis qui uiuit et credit in me (in me pm-DC) non mor. DCB 22 apost. paulus r eo A 25 es D uig. itaque r )
cum igitur quidam non dormiant, qui semper in Christo uiuunt et uigilant, sequitur, ut nequaquam omnes dormiant et e contrario omnes inmutentur non inmutatione gloriae, quae proprie sanctis debetur, sed ea inmutatione, qua corruptiuum hoc incorruptiuum efficitur, ut uel poenas uel praemia recipiat sempiterna. quod etsi dormierit aliquis in Christo et neglegentiae somno obdormierit, debet audire, quod scriptum est: numquid, qui dormit, non resurget ? qui uero non dormit, sed uigilat et semper uiuit in Christo, de uita ad uitam transiet siue rapietur in nubibus, ut semper cum domino sit.