Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
prudentes estis et eruditi et de canina, ut ait Appius, facundia ad Christi disertitudinem transmigrastis. nec magno mihi apud uos labore opus est; quod philosophorum quendam in suadendo rustico esse perpessum narrant fabulae: uixdum dimidium, inquit, dixeram, iam intellexerat.
itaque et ego tempore coartatus singulorum uobis, qui in sacram scripturam commentariolos reliquerunt, sententias protuli et ad uerbum pleraque interpretatus sum, ut et me liberem quaestione et nobis ueterum tractatorum mittatur auctoritas, quo in legendis singulis ac probandis non meae uoluntati, sed uestro adquiescatis arbitrio.