Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde intellegit prudentia tua usque ad hunc terminum peruenisse temptationes tuas et dedisse te corium pro corio, pellem pro pelle omniaque, quae habeas, paratum esse dare pro anima tua, necdum autem extentam in te manum dei nec tactas carnes nec ossa confracta, ad quorum dolorem difficile est non ingemescere et in faciem dei benedicere pro eo, quod est maledicere. unde et Nabutha in Regum libris benedixisse dicitur deum et regem et idcirco lapidatur a populo.

sciens autem dominus athletam suum, immo uirum fortissimum etiam in isto extremo perfectoque certamine posse superare: ecce, inquit. trado illum tibi; tantum animam ipsius custodi. caro uiri sancti datur in diaboli potestatem et animae sanitas reseruatur, ne, si illud percussisset, in quo sensus est mentisque iudicium, non esset culpa peccantis, sed eius, qui statum mentis euerterat.

Laudent te alii tuasque contra diabolum uictorias panegyricis prosequantur, quod laeto uultu mortes tuleris filiarum, quod in [*]( 12 cf. III Reg. 21, 13 16 *Hiob 2, 6 ) [*]( 1 ammisione W admissione s in amissione D contemptu s non s.l.m2I, om.D 2 etom. 91 de se data scripsi (c/. lin. 4 qui nihil de se, sed totum extra se dederit) desedata2tWØ desiderataXD de se perditaB cogantID 3 renuit2l$ praedicationem IWD 4 deb. laud. eum Z 5 suo om.s coriaj corium Z, om.$> fil. et W 6 marsupium Za.c.m2B et] ut g (legi nequit in 21) sanitate ØB,Xp.r. intelligat g 7 adhuc D uenisse B 8 te omM que quae B in ras. m2 quae §1 que s queque W 9 habesXD parum (u in ras 3litt.m2I)ID pro an. tua dare D 10 dniSI tunctasSt 11 non ing. diff: estlD ingem (mm W) iscere WB gemiscere <1> in om. s deo ç 12 nabutthaSI nabotha la.c. nabatha W libr. reg. ID 13 dic. bened. g 14 adietam TV 15 extr. perf.] extremoque (que s.l.m2l)ID non posse W 16 superari Ba.c. (de 91 non constat) 17 anima SC ,illius IDB custodiam s sancti datur]\' sanctitatis s in om.W 18 potestatem (m exp. m2) W anima D ne si] nisi ΣDΦ 20 uerterat mentis U euerterant (n exp.) (p euerteretTF euerterit (ex euertitm2) B 21 laudant s te ergo ZD ergo te g et tuas g panegir. D paneger. B 22 persequantur ΣΦ prosequatur W quoSI mortis s in om.B )

439
quadragesimo die dormitionis earum lugubrem uestem mutaueris et dedicatio ossuum martyris candida tibi uestimenta reddiderit, ut non sentires dolorem orbitatis, quem ciuitas uniuersa sentiret, sed ad triumphum martyris exultares, quod sanctissimam coniugem tuam non quasi mortuam, sed quasi proficiscentem deduxeris; ego te nequaquam adulatione decipiam nec lubrica laude subplantem loquarque illud potius, quod tibi audire conducit : fili, accedens ad seruitutem dei.praepara animam tuam ad temptationem.

et, cum omnia feceris, dicito: \'seruus inutilis sum; feci, quod facere debui. tulisti liberos, quos ipse dederas; recepisti ancillam, quam mihi ob breue solacium commodaueras. non contristor, quod recepisti, sed ago gratias, quod dedisti\'. quondam diues adulescens omnia, quae in lege praecepta sunt, se inplesse iactabat, ad quem dominus in euangelio: unum tibi, inquit, deest: si uis perfectus esse, uade, uende omnia, quae habes, et da pauperibus et ueni, s equere me.

qui omnia se fecisse dicebat, in primo certamihe diuitias uincere non potest. unde et difficile intrant diuites regna caelorum, quae expeditos et alarum leuitate subnixos habitatores desiderant. uade, inquit, et uende non partem substantiae, sed. uniuersa, quae possides, et da non amicis, non consanguineis, non propinquis, non uxori, non liberis - plus aliquid addam: nihil tibi ob metum inopiae reseruaris, ne cum Anania damneris [*]( 7 Eccli. 2,1 9 cf. Luc. 17,10 14.20 *Marc. 10, 21 et *Matth. 19, 21 18 cf. Matth. 19, 23—24 etc. 23 cf. Act. 5, 1-11 ) [*]( 1 quadragensimo 91 quadragensimum W 2 orsuum Wa.c. ossium IBp.r.g indumentaiT) 3dolorum s orbitates Φp.c.;add. tuaeΣs.l.,D ciu.] unitasal 4 exultaris s exaltarisW, om. 9I quo s 5 ego om.P 6 nec] ne B, om. W subplicantem W supplantabo S 7 que om. B quodpotiusSC conduc (uc in ras. m2) B condecet l\'DP 8 praeparato B 9 temptatione2l seruisW 10 non feci UW Φ debuitD 11 mihis.l.m2I,om.D ob] adIDB adcommodaueras D 12 accepisti s quondam] quod quondam D 13 reimplesseT7 14 iactitabat Ip.c. inquittibiB lSetuendei" 17 quia (a exp.Σ)ΣDΦ se] si W iactabat 2l 18 difficulter ΣD diu. intr. B in regna JM 19 quae] quotque D alarum] ad lucrum 2\'a.c.D subnexos s desiderat la.c.D 20 uende] uene %a.c.; add. omnia SW substancia W 21 omnia B habes B da pauperibus g 22 aliquod s 23 tibi ex omnibus g ob metum] metu g re(sJ.i")seruaueris IDB, legi nequit in U reseruans g nec W et sapph. damn. 21 )

440
et Sapphira — sed d a cuncta pauperibus et fac tibi amicos de iniquo mamona, qui te recipiant in aeterna tabernacula, ut me sequaris, ut dominum mundi in possessione habeas, ut possis canere cum propheta: pars mea dominus, ut uerus Leuita nihil de terrae hereditate possideas.

et hoc hortor, si uis esse perfectus, si apostolicae dignitatis, si sublata cruce Christum sequi, si adprehenso aratro non respicere post tergum, si in sublimissimo tecto positus pristina uestimenta contemnis et, ut euadas Aegyptiam dominam, saeculi pallium derelinquis. unde et Helias ad caelorum regna festinans non potest ire cum pallio, sed mundi in mundo uestimenta dimittit.

\'sed hoc\', ais, \'apostolicae dignitatis est et eius, qui uelit esseI perfectus\'. cur autem et tu nolis esse perfectus ? cur, qui in saeculo primus es, non et in Christi familia primus sis ? an quia uxorem habes ? habuit et Petrus et tamen cum rete eam et nauicula dereliquit. prouidentissimus dominus et omnium salutem desiderans malensque paenitentiam peccatoris quam mortem abstulit tibi etiam hanc excusationem, ut non illa te trahat ad terras, sed tu eam sequaris ad paradisi regna tendentem.

bona libens paras, qui te ad dominum praecesserunt, ut partes eorum non in diuitias sororis proficiant, sed in redemptionem animae tuae atque alimenta miserorum. haec monilia filiae tuae a te expetunt, his gemmis ornari. [*]( 1 cf. Luc. 16, 9 4 Thren. 3, 24 cf. Ios. 14, 3—4; 18, 7 6 cf. Luc. 9, 62 7 cf. Matth. 24,17—18. Marc. 13, 15—16 8 cf. Gen. 39,12 9 cf. IV Reg. 2, 13 14 cf. Matth. 4,18—22 etc. ) [*]( 1 saphiraB saphyraD saffiraĮ\'P 2 mammona ΣΦΒ me] eum W 3 in bisW,s.l.m2l,om. D possessionem DΦΒ; add. non Σ (eras.)D ut] ets posses 21 4 et ut g 5 terra s terrena g c(eras.)ortor W ortor DB 6 dign. culmen cupis g crucemU sequi quaeris 21 7 aratro in rng.rn2 (orato in t.) D pos ID si] qui W supl. W sublimi (ex—meI) ID 8 p (r s.l.) istri iam s crispina W dominicam D 9 derelinques la.c.—quas g elias Φ 11 sed] sιΦ12 cur—perfectus om.ΣD non uis W 13 et om. q sis] es ifJB qui Į\'a.c.s habeas ex habes UW habueris Φ 14 habui W retiĮ\'p.c. 15 mallensque IDa.r.,$p.c. 16 pecc. penit. B abstuliW tulitZ) hanc etiam B etiam om. g 17 exc. hanc D retrahat I,Bp.c. retralat W tu s.l.m2I ut tu2( 18 seq.-tend.] ad paradisi regna tendaris sequentem (tend. seq. exp., s.l. sequaris tendentem) B sequeris D paradisumTF trahentem g pares g 19 earum Į\'p.c.D in om. 21 sorores Į\'a.c.; add. eorum ifJ 20 proficiunt fi redemptione DØ 21 a te filiae tuae (tue s.l.B) ΣDΦΒ ornari ex—re s.l.l ornare D hornali W )

441
capita sua uolunt. quod periturum erat in serico, in uilibus pauperum tunicis reseruetur. repetunt a te partes suas, iunctae sponso nolunt uideri pauperes et ignobiles, propria ornamenta desiderant.

Nec est, quod te excuses nobilitate et diuitiarum pondere. respice sanctum uirum Pammachium et feruentissimae fidei Paulinum presbyterum, qui non solum diuitias, sed se ipsos domino obtulerunt, qui contra diaboli tergiuersationem nequaquam pellem pro pelle, sed carnes et ossa et animas suas domino consecrarunt, qui te et exemplo et eloquio, id est et opere et lingua, possint ad maiora producere. nobilis es: et illi, sed in Christo nobiliores. diues et honoratus: et illi, immo ex diuitibus et (inclitis pauperes et) inglorii et idcirco ditiores et magis incliti, quia pro Christo pauperes et inhonorati.

et tu bene quidem facis, quod sanctorum diceris usibus ministrare, fouere monachos, ecclesiis offerre quam plurima; sed haec rudimenta sunt militiae tuae. contemnis aurum: contempserunt et multi philosophi, e quibus unus, ut ceteros sileam, multarum possessionum pretium proiecit in pelagus: \'abite\' dicens \'in profundum, malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis\'. philosophus, gloriae animal et popularis aurae uile mancipium, totam semel sarcinam deposuit, et tu te putas in uirtutum culmine constitutum, si partem ex toto offeras ?

te ipsum uult dominus hostiam uiuam, [*]( 8 cf. Hiob 2, 4 17 unus] sc. Crates Thebanus, cf. Philostratus, Apoll. Tyan. I 13 22 cf. Rom. 12, 1 ) [*]( 1 eraut 2( pf. in s.l.I sirico W,$p.c. alt. in om. g 2 serueturg receperunt W a te in t., al ante in mg. m2I ad te W iuncta (n s.l.Φ) W,Φp.r. 3 sponsa W uidere W s et om.W pr (s.l. add. i I) oraSD 5 quod exp., s.l.m2 qui I , te om.2\'D nobilitatem %1D diuitiarumque B ponderaI 8 tergiuersationeSI pelle$9 consecrarent <P 10 pr. et %Is.l. (eras.), orn. cet. exemplo suo B tert. etom.B linguaelF possunt I adjalF 11 per- ducerelDB nobiles D,<I>a.c. es om.D sed eras. I diues es et 21 alt. et s.l. W 12 ex] et <P et (incl. paup. et) ingl. scripsi et ingl. UWΦ,Ba.c.m2 ingl. Za.c.m2 paup. et (om.D) ingl. Ip.c.m2D,Bp.c.m2 et honoratis paup. et ingl. g 13 inclyti %Ip.c.m2 quia ex qui I honorati IWD 14 quidem bene g us. dic. I 15 set ea crud. W 16 multiSHF mundi cet. 17 ut] et W de ceteris B 18 malae] mare W 19 cupiditatis ΣΦ, ipsam (m eras.) W philosophontm s 2.0 aule D totaSCD simul g sarcina D 21 posuitTF putes D 22 parte$, )

442
placentem deo, te, inquam, non tua. et ideo uariis temptationibus commonet, quia multis plagis et doloribus eruditur Israhel et, quem diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit. paupercula uidua duo aera misit in gazophylacium et, quia totum obtulit, quod habebat, omnes dicitur in oblatione munerum dei superasse locupletes, quae non pondere sui, sed offerentium uoluntate pensantur.

ut multis erogaueris censum tuum, ut quidam tua gaudeant liberalitate, tamen multo plures sunt, quibus nihil dedisti; neque enim Darei opes et Croesi explere ualent pauperes mundi. quodsi te ipsum domino dederis et apostolica uirtute perfectus sequi coeperis saluatorem, tunc intelleges, ubi fueris et in exercitu Christi quam extremum tenueris locum. non planxisti filias mortuas et paternae in genis lacrimae Christi timore siccatae sunt ? quanto maior Abraham, qui unicum filium uoluntate iugulauit et, quem heredem mundi futurum audierat, non desperat etiam post mortem esse uicturum! Iepthe obtulit filiam uirginem et idcirco in enumeratione sanctorum ab apostolo ponitur.

nolo tantum ea offeras domino, quae potest fur rapere, hostis inuadere, proscriptio tollere, quae et accedere possunt et recedere et instar undarum et fluctuum a succedentibus sibi dominis occupanturatque—ut uno cuncta sermone conprehendam-quae-uelis nolis — in morte dimissurus es; illud offer, quod nullus tibi possit hostis auferre, nulla eripere tyrannis, quod tecum pergat ad inferos, immo ad regna [*]( 2 *Hebr. 12, 6 4 cf. Marc. 12, 42-44 etc. 14 cf. Gen. c. 22 16 cf. Iudd. 11, 30-40 17 cf. Hebr. 11, 32 ° ) [*]( 1 commonat W 3 autem om.D 4 recepit la.c.fy duo om.W aera minuta g 5 gàzofilac (t 912\') ium UΣDB gazophilatium s gatzophilatio (u s.Z.) W 5 quia ex quae m2J optulit ID contulit B 6 oblationem .Ia.r. W mun. omM superare Ja.c.m2D 7 offerentum (en s.l.Σ)ΣDΦ pensatur Σa.c.DΦ pensant W sut]et £ quidem Ip.r. tui ΦΒ tuam UD,Σa.r. libertatem UD, Ia c.m2 9 nihilj mihi W dare ei W darii IDB crohesi W; add. diuitiae IDB 10 ual. expl. s 11 ceperis Ja.c.WDJB intellegis5I$12 et s.l.m2I,om.D exercitum Ws teimerifc W 13 filias] add. tuas s.l.m2! ingenii D 14 siccitate W 15 qui s aud. fut. B futuri D 16 iepthaeSCPF iepte B Iephte s uirg. fil. g 17 enumeratione Ø,Bp.c.m2 noli W ea tant. B 18 ea ex et s eam W deo W qui s praescriptio D 20 et] ac ID å] ac W succend. fi occupaturSI 22 tibi nullus s host. poss. 91 offerre W nullus q; add. auferre nulla D 23 tirannis (s in ras. m2, seq. ras. 2 l-itt.) eripere B tyrainidis (-des m2.Σ) JD tirannusTF tyrannus g regnumTT )

443
caelorum et ad paradisi delicias.

extruis monasteria, multus a te per insulas amatae sanctorum numerus sustentatur; sed melius faceres, si et ipse sanctus inter sanctos uiueres. sancti estote, quia ego sanctus sum, dicit dominus. apostoli gloriantur, quod omnia dimiserint et secuti sunt saluatorem; et certe praeter retia et nauem nihil eos legimus dimisisse et tamen testimonio futuri iudicis coronantur, quia se offerentes totum dimiserant, quod habebant.