Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
querulum seruulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est. non enim considerant, de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur. ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius nouo quolibet appellat uocabulo. ipsum iactant adsidere lectulo, obsetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas. facilius mala credunt homines et, quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit. nec mireris, si ancillae et seruuli de uobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.
Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris. aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, diuidere ab eo, quem tuis diceris praetulisse. si autem et hoc non potes - reuerteris enim ad tuos, si illum possis deserere —, uel honestius sodali tuo utere. separentur domus uestrae diuidaturque conuiuium, ne maledici homines sub uno tectulo uos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.