Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
si enim hoc feceris, et te et illum familia uniuersa cantabit, uos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis siue cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te uocant, cum se paululum conuerterit, portentosum ridebit maritum. sin autem sola ieris - quod et magis aestimo -, utique inter seruos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lasciuas puellas et comatos linteatosque iuuenes furuarum uestium puella gradieris. dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit, [*]( 2 germanam IW et fratrem D se] si KT 3 alienis la.c. inter alienos W interseris KP ut ex in m2B; add. et s.l.m2I te om.K pr. et om.IDB nouerit KXV 4 sin B 5 psaltim W siautemTP 6 pallis KT robore P,WBa.c. 7 amor W 8 solius B aff. ux. S 9 te praet. IB suburbana (- nas m2P-narum B) KPB, add. rura cet. uill.] s.l. add. gra W 10 adf. ID af. W aff. cet. (cf. 117) pr. et] atque D genus] eras. IW, cm.D generis B circuire W .11 consubr. K,IBa.c.m2 consobr. cet. 12 adsaeculaZi adsecla D assecla Bp.c.m2 et adseculataTF et s.l.m2I,cm.DB 13 optare W te ergo WB 16 et te] ecce K 17 denut. D denud. I adfines Wa.c. affinis (af s.l.) B 18 adulatione W sanctam Wp.c.m2 nonnam W 19 paulatim D conuerterit ΚΨ auerterit W auerterint cet. portentuosum (r s.l.m2 et tuosum in ras. m2B) IDB portentus sum P portento W subridebit W ridebunt IDB 20 sin ex si I sint K extimo B existimo g 21 mari- tatas I,WDp.c. maritos Wa.c. nupturias K nuptorias P 22 comatas Wp.c m2 1 linteatusque K lintiatosque (-tasque m2) 1V lin (lit wi25)iatosque IDB (cf.I Cic. 11 Cat. 22 nelis amictos, non togis) 23 gradiens Wp.c. barbatus KP )
erit tibi inter uiros matronasque conuiuium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque scandalo tuo in aliis sericas uestes auratasque miraberis. in ipso quoque conuiuio, ut uescaris carnibus, quasi inuita cogeris, ut uinum bibas, dei laudabitur creatura, ut laues balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retractans feceris, puram, simplicem, dominam et uere ingenuam conclamabunt.