Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
\'et mihi sufficit conscientia mea; habeo deum iudicem, qui meae uitae testis est; non curo, quid loquantur homines\', audi apostolum scribentem: prouidentes bona, non solum coram deo, sed etiam coram hominibus. si quis te carpit, quod sis Christiana, quod uirgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter uirgines uiueres; talis detractatio laus tua est. ubi non luxuria in puella dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est. illum enim praefers matri, quem praeferre iuberis et animae tuae. quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.
Quid igitur? scelus est sancti uiri habere contubernium ? obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum inuidiam subeam. sanctus uir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque ueneratur. sit quamlibet sancta filia, mater uidua indicium castitatis est. si coaeuus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret ut suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae. non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non uideatur affectum in te eligere, sed aetatem.