Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et ego: \'iam iam\', inquam,\' quod uis, faciam; nam et epistulae transmarinae sunt et specialiter sermo dictatus raros potest inuenire, quos mordeat. te autem moneo, ut clam sermonem hunc habeas. cumque portaueris pro uiatico, si auditus fuerit, laetemur pariter; sin autem contemptus, quod et magis reor, ego. uerba perdiderim, tu itineris longitudinem\'.
Primum scire uos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de uobis sinistrum suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, uestram orare concordiam. alioquin — quod absit —, si peccati uos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam. deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi. putridae carnes ferro curantur et cauterio, uenena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur.