Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Satis me, immo fortasse plus quam satis tribus epistulis tuis respondisse arbitror, quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. rescribe, quod uisum fuerit, ad nos uel alios instruendos. dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuuat dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perueniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. fateor enim nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas.
tamen [*]( 21 cf. Ion. 4, 6 et ep. CXII 22 30 cf. ep. CV 5 fin. ) [*]( 2 noluerint § 7 edisserendo g quod$8 fide$in om. g 10 unius tractatores $ eadem $ 19 preturbemus $ plebs β quorum $ 20 consueuerunt $ 21 unde et$si om.^3 22 cucurbitas Õ 24 in nominibus 5|5 30 pr. te om. õ 31 nec] hęc $ )
Rettulit mihi quidam frater e Gallia se habere sororem uirginem matremque uiduam, quae in eadem urbe diuisis habitarent cellulis et uel ob hospitii solitudinem uel custodiendas facultatulas [*]( 1 am. lib. t 2 nec g 4 dilectionis his β 6 uelim g melius] melior g 7 quamquam β ) [*](r = Lugdunensis 600 s. VI (continet p. 422,10 rettulit — 423,2 separatae; 425, 20 quid tibi — 426,3 perisse; 429,12 inter has — 17 animum). ) [*](K = Spinaliensis 68 s. Vlll. ) [*](1 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](lP = Augustodunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. Xll. ) [*]( ad matrem et filiam I1 ad matrem et filiam in gallia (galeis D) conmanenti- bus Z D; praetationem inscriptione carentem zequiiur epistu(o)la extemporalis (tem- poralis KIJl) ad matrem et filiam in gallia (galea W) commorantes KW hab. ΣD hab.se WΨ hab. KB 11 uiduam in ras.m2B orbe Γ urbe ine ex urbem W 12 cellolis Γ,Wa.c. etom.TF obomKT sollit. (pr. 1 s.l.m2) B sollicit. (pr. 1 s.l.I)ID uel ad cust. 2B uel ob cust.W ac pro custodiendis r facultatibus r )
cui ego: optimam , inquam, \'mihi iniungis prouinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi uero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus uel praeterita plangam uitia uel uitare nitar praesentia. sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem uagari\'. et ille: \'nimium\', ait, \'formidolosus; ubi illa quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti?