Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
tunc autem non mentientis- astu, sed conpatientis affectu Iudaeis tamquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo uel in Christum credere nolebant uel per uetera sacerdotia sua caerimoniarumque obseruationes se a peccatis posse mundari fierique saluos existimabant, sic liberare cupiebat, tamquam ipse illo errore. teneretur; diligens utique proximum tamquam se ipsum et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri uellet, si hoc illi opus esset. quod cum dominus monuisset, adiunxit: haec est enim lex et prophetae.
Hunc conpatientis affectum in eadem epistula ad Galatas praecipit dicens: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu lenitatis intendens te ipsum, ne et tu tempteris.