Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem, quia ueritatis dispensator erat, non falsitatis. ac per hoc uerum scripsit uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret iudaizare. ipse uero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi, quam Paulus, quo fidenter auderent etiam minores maioribus pro defendenda euangelica ueritate salua fraterna caritate resistere.