Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Magna mihi uidetur quaestio, quid sit esse sub lege sic, quem ad modum apostolus culpat. neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus nunc a Christianis non fiunt, et cetera eius modi, sed hoc ipsum etiam, quod lex dicit: non concupisces, quod fatemur certe Christianos obseruare debere atque euangelica maxime inlustratione praedicare. legem dicit esse sanctam et mandatum sanctum et iustum et bonum.