Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quod Paulus utique non cogebat ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda non esse monstraret, praedicans tamen instanter non eis, sed reuelata gratia fidei saluos fieri fideles, ne ad ea quemquam uelut necessaria suscipienda conpelleret. sic autem credo apostolum Paulum ueraciter cuncta illa gessisse nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum uel cogo uel sino talia ueraciter celebrare, sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum uel sinis talia simulare.
An uis; ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, immo sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum obseruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei, dum modo haec simulate ac fallaciter. agant? hoc si ita est, non iam in heresin Hebionis uel eorum, quos uulgo Nazaraeos nuncupant, uel quamlibet aliam ueterem, sed in nescio quam nouam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac uoluntate fallaci.