Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

placetne tibi, ut medium quiddam essedicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque obseruantia fecerit ? et tamen nihil inde legimus in canonicis libris praeceptum esse Christianis. quanto magis illud malum dicere non audeo, quod deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum, qua didici non eo me iustificari, sed gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum!

Dico ergo circumcisionem praeputii et cetera huius modi priori populo per testamentum, quod uetus dicitur, diuinitus data ad significationem futurorum, quae per Christum oportebat inpleri. quibus aduenientibus remansisse illa Christianis legenda tantum ad intellegentiam praemissae prophetiae, non autem necessario facienda, quasi adhuc expectandum esset, ut ueniret fidei reuelatio, quae his significabatur esse uentura. sed quamuis gentibus inponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum tamquam detestanda atque damnanda.