Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
puto intellegere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intellegere. legisti enim et Graecos et Latinos, qui uitas uirorum inlustrium descripserunt, quod numquam Epitaphium huic operi scripserint, sed De inlustribus uiris — uerbi gratia: ducibus, philosophis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis —; Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum, quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me noui. ergo hic liber uel De inlustribus uiris uel proprie De scriptoribus ecclesiasticis appellandus est, licet a plerisque emendatoribus inperitis De auctoribus dicatur inscriptus.
Secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis epistulae ad Galatas Paulum id in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat, nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus, et adseris reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed ueram, et me non debere docere mendacium, sed uniuersa, quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt.