Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

peto m fine epistulae, ut quiescentem senem olimque ueteranum militare non cogas et rursum de uita periclitari. tu, qui iuuenis es et in pontificali culmine constitutus, doceto populos et nouis Africae frugibus Romana tecta locupleta. mihi sufficit cum auditore uel lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.

CXIII. FRAGMENTUM EPISTULAE THEOPHILI AD HIERONVMUM.

Paucis in exordio placet iudicium ueritatis; dicente autem domino per prophetam: et iudicium meum quasi lux, egredietur, qui tenebrarum horrore circumdati sunt nec naturam rerum clara mente perspiciunt, pudore operiuntur aeterno et cassos se habuisse conatus ipso fine cognoscunt. unde et nos Iohannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit ecclesiam, deo placere semper optauimus et causas perditionis eius, in quas ferebatur inprouidus, nequaquam credere uoluimus.