Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uerum tamen, si, eas ipsas cum legissem, contabui dolore et obrigui timore, quid de me illa facerent, quae in te scripsit, si in manus meas forte uenissent? uae mundo ab scandalis! ecce fit, ecce prorsus inpletur, quod ueritas ait: quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? in cuius sensus tota se proiciat secura dilectio?