Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

potest enim fieri, ut tibi aliud uideatur, quam ueritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat, quam caritas habet. et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit, quod recte defendi potest, aut agnoscam simul et beniuolentiam tuam et culpam meam et, quantum dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inueniar.