Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Restat igitur, ut ]laedere me rescribendo disponeres, si cerato documento meas esse illas litteras nosses. atque ita, quia non credo, quod iniuste me laedendum putares, superest, ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. cur itaque conor contra fluminis tractum ac non potius ueniam peto? obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi nec me uicissim laedendo malum pro malo reddas.