Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Nec omnino arbitror te suscensere potuisse, nisi aut hoc dicerem, quod non debui, aut non sic dicerem, ut debui, quia nec miror minus nos scire inuicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. in quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proicio praesertim fatigatum scandalis saeculi et in ea sine ulla sollicitudine requiesco. deum quippe illic esse sentio, in quem me securus proicio et in quo securas requiesco.
nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius gemui, omnino formido. cum enim hominem Christiana caritate flagrantem eaque mihi fidelem amicum factam esse sentio, quicquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi, in quo manet, ut talis sit. deus enim caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet; quem si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium.