Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris, non utique femineum, sed uirile, id est eiusdem sexus, in quo mortuum est. quodsi obtenderis: \'ergo et nos post resurrectionem comedemus? et quomodo clausis ingressus est ianuis contra naturam pinguium et solidorum corporum?1\', audies: noli propter cibum resurrectionis fidem in calumniam trahere. nam et archisynagogi filiae suscitatae iussit cibum dari et Lazarus, quadriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse conuiuium, ne resurrectio eorum phantasma putaretur.
sin autem clausis ingressus est ianuis et idcirco spiritale et aetherium corporis niteris adprobare, ergo et, antequam pateretur, quia contra naturam grauiorum corporum super mare ambulauit, spiritale corpus habuit et apostolus Petrus, quia et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spiritale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis et uirtus ostenditur dei, quando fit aliquid contra naturam. et, ut scias in signorum magnitudine non naturae mutationem, sed dei omnipotentiam demonstrari, qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergeri, nisi eum manus domini subleuasset dicentis: quare dubitasti, 2 modicae fidei?