Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sed et hoc additum est et superfluum. m eodem: quoniam memor fuit uerbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum. pro quo in Graeco legisse uos dicitis ov διέϑετο, id est: quod disposuit. ita enim et in Hebraeo et apud septuaginta habetur interpretes: on έμνήσϑηI tov koyov tov ayiov avvov, xov πϱός \'Αβϱαάμ TovdovXov avvov.I ergo, quod in Graeco dicitur ov διϑετο, in hoc loco et superfluum est et radendum.