Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
m eodem: et scient, quia deus dominator Iacob finium terrae. pro quo in Graeco scriptum est: et finium terrae, sed \'et\' coniunctio addita est; et ordo est: ,\'scient, quia deus Iacob dominator finium terrae\'.
Quinquagesimo nono: quis deducet me usque in Idumaeam? pro quo in Graeco habet: aut quis deducet in e? sed superfluum est.
Sexagesimo: quo niam tu, deusmeus, exaudisti orationem meam, pro quo legatur in Graeco: quia tu, deus, exaudisti me. quod non habet in Hebraeo nec in septuaginta interpretibus et in Latino additum est.
m eodem : psallam nomini tuo in saeculum saeculi, pro quo in Graeco sit: in saeculum. et in Hebraeo semel habet laed\', id ^ est \'in aeternum\', et non \'lolam\', quod est \'in saeculum\'.
Sexagesimo primo: quia deus adiutor noster in aeternum. pro quo in Graeco est: deus adiutor noster. ergo \'in aeternum\' obelus est.