Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

dudum callosa [*](A — Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](P = Oenomanensis 126 s. IX. ) [*](f = Chelterihamensis 24510 s. IX (continet fragmentum a p. 277, 17 habeat usque ad p. 283, 2 intellegatur). ) [*](Q = Duacensis 247 s. XI. ) [*](3 = Remensis 15 s. XI.. ) [*](p = Palatinus lat. 39 s. Xl. ) [*](r = Sessorianus 71 (Bibl. Nat. Rom. 1349) s. XI. ) [*]( o = Casinensis E. 247 s. XI. ) [*](0 = Oxoniensis Balliolensis 229 s. XlI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII (continet initium usque ad. p. 249,16 discordet). ) [*]( ad sunniam (sumniam Qo) et fretelam (fretellam et sompniam 0) de psalterio (ex palterio P) quae (quod APQO) de (om. 0) LXX interpre(uel ę)tum edi-- t(uel c)ione corrupta (corruptum QO) sint (sunt Ppo sitO estQ) APQftproO ad summam et fretelam de diuersis interpretationibus psalterii B, titulo caretk; Hieronymi nomen exhibent omnes codii.; uocum Graecarum lectiones uariantes in singulis codicibusuariismodis corruptasdelectu tantum adhibito in apparatu enotamus ) [*]( 7 Ps. 18,5 . Rom. 10,18 11 *Act.l0,34-35 ) [*]( 4 dilectis p somnie 0 summe B fretelle 0 fratele Beet. fratribus p 5 hi(i—B)eronimus codd. praet. 0 7 exiuitQpoB 8 cred.] add. ueritatem (exp.) P 9 bara Pa.c.m2Q getharumOZJ 10 germana 3 germanitate Pa.c.m2 12 quia 0 14 dei om.ϨοΟΒ )

248
tenendo capulo manus et digiti tractandis sagittis aptiores ad stilum calamumque mollescunt et bellicosa pectora uertuntur in mansuetudinem Christianam. nunc et Esaiae uaticinium cernimus opere conpletum: concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et non adsumet gens contra gentem gladium et non discent ultra pugnare.

rursumque in eodem: pascetur lupus cum agno et pardus requiescet cum haedo et uitulus et leo et taurus pascentur simul et puer paruulus ducet eos et bos et ursus in commune pascentur paruulique eorum erunt pariter et leo et bos comedent paleas, non ut simplicitas in feritatem transeat, sed ut feritas discat simplicitatem.

Quaeritis a me rem magni operis et maioris inuidiae, in qua scribentis non ingenium, sed eruditio conprobetur, ut, dum ipse cupio iudicare, de ceteris, iudicandum me omnibus praebeam et in opere Psalterii iuxta digestionem schedulae uestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conueniat, significem.