Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda iam censeam. neque enim lectioni eorum umquam operam dedi nec horum exemplariorum apud nos copia est praeter Soliloquiorum tuorum libros et quosdam commentariolos in psalmos, quos si uellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a ueterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. uale, mi amice carissime, aetate fili, dignitate parens, et hoc a me rogatus obserua, ut, quicquid mihi ] scripseris, ad me primum facias peruenire. 1 [*]( 2 iactare] lucere $ doctrina Fp.r. putare Bp.c.m2 erga del. m2B 3 fauore D faborem β fauorem LMGIB hac Wa.c. etZ 6a]hac β recta (ex-te m2W) WlB 7 in om. FL 8 nunquam Sp nec om. W horum om. %W 10 commentarios g psalmoTF psalmis B discurrere W 11 pr. a om. L alt. a om. C ad F 12 mi W mihi cet. 13 quid F 14 facis L peru.] add. agust. W )