Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non enim conuenit, ut ab adulescentia usque ad hanc aetatem m monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam et eum episcopum, quem ante coepi amare quam nosse, qui me primus ad amicitias prouocauit, quem post me orientem in scripturarum eruditione laetatus sum. igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea, quae non scripsisti, aut, si tuus est, ingenue confitere, ut, si in defensione mei aliqua scripsero, in te culpa sit, qui prouocasti, non in me, qui respondere conpulsus sum.