Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sin autem tuam uis uel ostentare uel exercere doctrinam, quaere iuuenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi et in disputatione sanctarum scripturarum iugum cum episcopo ducere. ego quondam miles, nunc ueteranus et tuas et aliorum debeo laudare uictorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare, ne, si me adscribendum frequenter inpuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem iuueniliter exultantem Quintus Maximus patientia sua fregerit.