Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Audiui peruenisse in manus tuas litteras meas, sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputauerim dilectioni tuae; aliquid procul dubio inpedimenti fuit. unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae uoluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris; nam rescribendi iam dedit, quia, cum uolueris, facillime poteris.

Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem,, dubitaui, sed hinc. quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. hoc autem breue est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum aduersus te scripserim Romamque miserim. hoc falsum esse noueris.