Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
neque enim ld ipsum est benedictio atque supplicium, quae et nominibus et operibus procul distant, nec possunt ullo modo inter se sociari, quas tanta diuidit repugnantia. quomodo autem et iustis multitudo liberorum pro benedictione promittitur propheta dicente: qui minimus est, erit in milia et, qui nouissimus, in gentem magnam?
Ergo, qui uolunt domini festa celebrare, Origenis simulacra contemnant et turpitudinem dogmatum illius ratione superent. sicut enim ethnicorum inpiissimi errorem et consuetudinem praeferunt [*]( 26 *Esai. 60, 22 ) [*]( 1 ultione T 2 ad] in b 4 ruinas iunctas TV 6 et om. V 9 condo ben. U condit. V 12 subiacebit, dum isti nohmt b 13 siue (ue exp.) T 14 inlegate U 16 sint V 18 distinguunt g si nero ex siue m2T 22 rursum U id om. V 24 et nec U 27 gente magnam U 29 ergo et T 30 contemp- nantTp.c.m2V )
ut enim caementarn quadram uolentes aedificare domum aequales ex omni parte parietes metiuntur eosque norma et perpendiculo dirigentes, quod animo depinxerint, opere extruunt et eiusdem mensurae per quadrum latera quattuor iungunt angulis sursum ac deorsum coeptam aequalitatem paulatim per incrementa seruantes, ut materiae diuersitatem iungat operis pulchritudo et angulares lineas artifex structura custodiat, sic ecclesiae praeceptores habentes testimonia scripturarum firma doctrinae iaciunt fundamenta et intrepidi permanent offerentes opera sua Christo atque dicentes: confirma me in uerbis tuis. ipse est enim, de quo scriptum est:
lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, nos et eos, qui sursum sunt, una sollemnitate consocians, ad quam cursu celeri nauigantes rabiem contra nos hereticorum fluctuum uelociter dissoluendam minime formidemus.