Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

atque ex hac uicissitudine spatiorum uel menstruus lunae. orbis efficitur uel solis sua per uestigia reuertentis annus inpletur, dumque crescunt dumque decrescunt et lapsui praeteritorum futura succedunt, eadem semper atque alia tempora conmutantur. unde et luna prudentissimo dei artificio condita et formarum mutans uarietates ad plenitudinem tendit et festinat ad diminutionem, ut, quidquid crescens adquisierat, perdat amittatque decrescens, nec stat in eodem statu, sed quibusdam gradibus ascendens atque descendens de paupertate pergit ad diuitias et de diuitiis redit ad paupertatem ipsa diuersitate formarum mutabilem et conditam se esse demonstrans.

-quis uero possit digno sermone exprimere solis cursum et anni circulum rationi menstruae congruentem, dum per quattuor uoluitur tempora et in se semper reuertitur eademque mensura conscendit atque descendit et aeterno ordine labitur, ut, quod lunare spatium triginta diebus inplet ac noctibus, hoc solis cursus spatiis anni uertentis efficiat? cumque ad aequalitatem diei noctisque peruenerit et parumper in libra iusti cursus steterit, festinat ad inaequalitatem deserens, ad quod peruenerat.

quod puto Ecclesiasten, ne de alienis nostra fontibus hauriamus, in uolumine suo dicere: gyrans gyrando uadit spiritus et in circulos suos reuertitur spiritus, annuum solis cursum significantem, qui eadem temporum rota in semet reuertitur rediens ad ea, unde profectus fuerat. [*]( 26 *Eccle. 1, 6 ) [*]( 2 ut—faciant] et-faciunt U 3 ordines et circulos suos U ordinem et circulum suum coni. Vall., sed nihil mut.: cder Tag macht in gesetzmaessiger, im Ereislauf der Jahreszeiten stets wiederkehrender Ordnung Anleihen bei der N acht\' 5 pro et om. V 6 et s.l.V, om. T 8 eficitur U, Va.c. 9 pr. dumque] dum TV alt. dumque] at (d T) que TV lapsu TV12 mutuans Vp.c.m2 _ 13 demin. Ta.c. 15 alt. de s.l.V 16 form.] forme re V 18 menstruae siue lunari g 20 et om. V 22 reficiat T, Va.c. 24 equalitatem Va.c. 26 auriamus U girans girando UV 28 spiritu V qui U, om. TV eadem enim s )

224