Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hortaris, ut tumida malo uela suspendam, rudentes explicem, clauum regam. pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, uoluntatem certe flagitare non poteris.

Igitur Vercellae Ligurum ciuitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis inuiseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero .— nam id crimen maritus inpegerat — poenali carceris horrore circumdedit.

neque multo post, cum liuidas carnes ungula cruenta pulsaret. et sulcatis lateribus dolor quaereret ueritatem, infelicissimus iuuenis uolens conpendio mortis longos uitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusauit alienum solusque omnium miser merito nisus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde [*]( 2 Verg. Aen. III 193 3 cf. Verg. Aen. III 195. V 11 ) [*]( 1 sclamum L2D scarabum Q clauum s lacum L2,D (m exp.) euxeini Q euxenii K euxinii B 2 fragori K (ra ex ar), LQ fra- goribus [cet. unda] inde (i ex n) Q inhorrescentes Q in- . horrescit S 6 sancto spiro LZDs 7 habitaturus L 8 me non (non eras.) B ad om. Ds optatus L,2a.c.,D optati s apullerit L,Z (im ex a), inpulerit Ds 9 putabor] portabor Ba.c.m2, add. infirmior, Ds,Ks.I.,add.infirmorQ,Σs,l. 10 subsisterit Ds aubaistit erit L,2a.r. certe] 8. I. 2, om. L 12 uercellem L.2 (in mg. at uercellenorum), nercellcnoruni s, (uerg-) D uercellus (us in ras. m2) B liguturum Q, om. Ds haut KD aut La.c.m2,B a] 8. 1. 2, om. L 13 alpicum Q raro] add. est S arbitratore (alt. r eras.) B 14 ex om. Q 15 id] hoc S inpigerat K,Ba.c.m2 17 post cum] postquam B libidas LΣD,sa.c. 19 conpedio Ka.c.m2,L cruc. nit. s cruciatos L,2a.c. 20 sang.ment. 2 21 uisusl iussus Bp.c.m2 )

3
posset negare.