Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sub hoc igitur Hiesu quae a Raab et in Raab gesta sunt, contuendum est. exploratores namque duo ad speculandam

terram et in Hiericho ciuitatem ad meretricis huius domum deuerterunt. hos suscipit et occultat; rege ab ea deditionem eorum postulante reuersos esse mentitur. deinde ipsis domi conditis ait scire se, quod omnia urbis eius ipsis dominus tradiderit deumque eorum esse susum in caelo et in terra deorsum.

ut se atque omnem domum suam tempore capiendae urbis conseruent, precatur. exploratores pollicentur, quicquid intra domum eius repertum esset, incolume mansurum, sibi ipsum (reum) futurum, quisque domo esset egressus; esse autem signum pen-

dentis de fenestra restis coccineae constituunt remque omnem Hiesu nuntiant. ad urbem deinde acceditur. hanc sacerdotes cum arca domini sex diebus circumeunt, septimo autem die cum septies circumissent, tuba canente ciuitatis muri conciderunt et cunctis, qui in urbe erant, peremtis sola Raab ab Hiesu cum [cum] omni domo sua conseruatur.

Hic ordo rerum magnis spiritaliter gerendorum sacramentis conexus est. duos ab Hiesu missos terrae exploratores meretrix domi [*]( 1 cf. Ios. c. 3 9 cf. Ios. c. 2 14 los. 2, 11 17 cf. Ios. 2, l!l 20 cf. los. c. G ) [*]( 4 qua] aut GamLin, plura periisse puiat Lin G destituram Lin destituturam AGam damnatione Gam 8 a Raab Lin ILra hâb∗ A sub Arahab Gam 9 contuenda Lin est om. Lin 10 et] missi Lin 11 suscepit A, corr. Litl 14 susum Fed suum∗ A; cf. infra p. 36,2: deus et in caelo susum 15 capienda (alt. a exp. et e s. I. m2)A 17 ipsi Gam reum s. l. Am2; cf. infra p. 35,13: sibi reus est constitutus 18 quisque (= quisquis)] quisq; A quisquisGam 19 uestisGam 20 iEu (post u sequilur lilt. similis i, sed uidetur esse reliqua ex aliqua priore scriptura, quae in pluribus foliis conspicua est) A 21 circum eunt A 23 alt. cum del. Gam 25 gerendarum Gam )

35
suscepit: legem et prophetiam ad explorandam hominum fidem missam peccatrix ecclesia recepit, per quam confitetur deus et in caelo susum et in terra deorsum. post spiritalem eius generationem natiuitatem contestatam corpoream didicit enim in his: post hoc in terris uisus est et inter hominum conuersatus. est.

ab hisdem etiam signum salutis accepit in coccino, colore scilicet pro dignitate regio et pro corporatione sanguineo, quod utrumque in passione conuenit, cum et tali habitu dominus indutus est et sanguis ei fluxit e latere.