Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

nam, qui peremturus erat, tamquam iam peremisset, dei conspectione non dignus est. in cultura uero terrae significatio operum carnalium continetur et omnis fructus carnis in uitiis est, quae abhorrente deo conspectum a se eius apellunt. non respicitur ergo ad hostiam, quae ex operationibus terrae est. et solae in adipibus placent ouium primitiae, interni uidelicet fructus et ipsius conscientiae nostrae sacrificia delectant, quaeque in primitiis ouium placentia conspectum in se diuinae uoluntatis inuitant.